Latin
541.5 to 541.8
André Du Laurens, Historia anatomica 541.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ex horum sinuum συνδρομη concursuque tertius enascitur, qui per suturae sagittalis longitudinem excurrens, ad narium extrema fertur. ab hoc venulae quamplurimae hinc inde per tenuem membranam sparsae vagantur; quartus verò inter cerebrum &cerebellum delatus clunibus cerebri finitur. Sinus hi tanquam riui &vasorum vicarij sanguinem quoquouersum effundunt; ab iis tanquam torculari sanguis è iugularibus venis corriuatus, in vniuersum cerebri corpus exprimitur. Coeunt ergo iugulares rami in tertio &quarto durioris membranae sinu, sed nunquam ita implicantur, vt dextri ad sinistras, sinistri ad dextras ferantur partes, nulla est harum venarum intersectio, nullus χιασμὸς. Arteriarum verò carotidon dextrarum cum sinistris nulla est intersectio, quia in eas membranae duplicaturas vitalem non refundunt spiritum, vt venae sanguinem, nec dextrae sinistris implicantur, sed quaelibet arteria suum effingit efformatque plexum, dextra dextrum, sinistra sinistrum. Plexus hi in superioribus ventriculis conspicui, πλέγματα ἢ συστρέμματα χρροειδὴ nunquam sese ita inter secant, vt dextri ad sinistras &sinistri ad dextras partes ferantur, sunt enim superiores sinus proprio septo discreti. Quod si in basi cerebri ad latera apophyseon clinoidon implicari velis &sese intersecare carotidas, implicari quidem admittam eiusdem lateris arterias, id est, innumeris penè gyris, capreolis vitium hederaeve aemulis intorqueri, ad spiritus praeparationem, sed sese intersecare &à dextris in sinistras ferri partes, planè inficiabor. Distant namque χλινοιδῶν κλινοῖδῶν, foramina, per quae ad cerebri basim, indeque κατʼ ἐξιν ad superiores cerebri ventriculos ascendunt arteriae quod si non credas, ita experiare. Immittatur in carotidem dextra tubulus qui insuffletur, videbis tunc dextrarum partium arteriolas magis inflari distendique quàm sinistrarum. Excutiamus ergo ab animis nostris caliginem illam, &ea vasorum intersectio quae autopsiae aduersatur penitus explodatur. Experientiae fauet &adstipulatur ratio. Si enim vasorum haec intersectio admittatur, perpetuum hoc erit, oppletis, aut compressis dextris partibus sinistras resolui, intersepto spiritui aditu. At saepè obseruatum, est oppleto dextro sinu, eiusdem partis neruos resolui.