Latin
541.9 to 541.12
André Du Laurens, Historia anatomica 541.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Sed esto, admittamus, non concedamus arteriolas &plexus illos labyrintheos sese intersecare, an propterea compressis vasis paralysis è diuerso continget? Arteriae solius vitalis spiritus sunt ἐργαστήρια &conceptacula. Vitalis ille spiritus vitae munia tantùm exequitur, &innatum singularum partium calorem fouet, suscitat, resarcit, ad motum verò &sensum nihil confert; at in paralysi viuit pars motu &sensu omnino intercepto. Non ergo per arterias fertur animalis spiritus motus sensusque omnis author. Scio obstructis iugularibus venis &carotidibus arteriis, apoplexiam, caron, lithargum excitari, vnde carotis arteria ληθαργικὴ καὶ ἀποπληκτικὴ dicta est, &eam apoplexiae speciem τῶν φλεθῶν ἀπολειψιν vocare solet Hippocrates, sed fugax est ea apoplexia &ex euentu contingit; denegato videlicet aditu vitali spiritui, qui animali materiam subministrat. Hîc autem de vera paralysi quaestio instituitur, quae fit aut exolutis, madefactis &mollificatis (vt Arabis dictione vtar) neruis, aut occlusis &interceptis animalis spiritus viis. Viae porrò hae nerui sunt, qui licèt conspicuam cauitatem non habeant, est tamen interior eorum substantia tota συριγλώδης καὶ σπογτωειδὴς, per quam animalis facultas &ea quae intus cient, videlicet τὰ ἐνορμῶντα facilè excurrunt. Hoc docti plerique non admittunt, &inter neotericos doctissimus Rondeletius ferri per arteriolas, non per medul lam, animalem spiritum contendit; medullę autem hunc vnicum agnoscit vsum, vt tomenti instar exilia vasa fulciat sustineatque. Argenterius spiritum arterias nunquam deserere putat. Antiquissima fuit Praxagorae opinio, vt refert Galenus I. De placitis, cap. 7. neruos arteriis esse continuos, nihilque aliud esse neruos quàm exiliores factas arterias. Verùm huius sententiae leuitas ex eo conuincitur, quòd intercostales arteriae exiles sint &plexuum ce rebri arteriolae angustissimę, quas tamen neruos nemo appellare ausit. Sed de his fusiùs libro quarto disputauimus: hîc obiter haec dixisse sufficiat, non posse per arterias ferri animalem spiritum, quia vitali deducendo dicatae sunt: at duos spiritus specie &forma distincti per eadem vasa ferri non possunt. Obstructo optico perit videndi actio, an interceptis arteriolis? Minimè quidem, extingueretur enim omnino pars vitalis spiritus radiis non amplius illustrata.