Latin
543.1 to 543.3
André Du Laurens, Historia anatomica 543.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si naturalis quidam spiritus sit, is in iecore &venis stabulatur. cap. 7. lib. 3. De locis affect. Epilepsia fit in cerebro impediente humore animalem spiritum, qui in ventriculis eius continetur, quo minus possit exire, cap. 10. lib. 16. De vsu part. arteriae plexuum, animalem spiritum in cerebro contentum nutriunt, qui certè multum ab aliis spiritibus naturâ discrepat. cap. 3. libri 7. De placitis Hippocrat. &Plat. Spiritus, qui in arteriis continetur, vitalis est &dicitur; qui in cerebro, animalis, non quòd animae substantia sit, sed primum eius instrumentum. Idem scripsit cap. 4. lib. 9. De vsu partium. cap. 8. lib. 7. De placit. &cap. 5. libr. 9. De vtilitate respirationis. Ex quibus colligere est, Galenum animalem spiritum à vitali discreuisse. Et sane necessarius fuit animalis iste spiritus, primùm vt sentiendi &mouendi vim quae partibus insita non erat deferret; deinde vt faci lius quae extrinsecus adueniunt sentiremus: cùm enim sensuum organa à sensilibus momento affici debeant, citius ea alterabuntur si spiritibus referta sint, quàm si omnino solida essent: sed &spiritus hi rerum omnium species ab externis sensibus perceptas ad cerebrum transuehunt tanquam censorem &iudicem; iidem rerum externarum imagines in cerebro conseruant, adeo vt animalis spiritus specierum locus &promptuarium dici possit. Sic in vertigine nec ipsa res, nec illius simulacrum, nec quicquam aliud praeter spiritum voluitur, omnia tamen in gyrum &orbem agi videntur: Est ergo ad motum &sensum necessarius iste spiritus: Ad principes etiam facultates edendas illius ministerio cerebrum vtitur; adeò vt &in cerebro, &extra cerebrum agat; in cerebro, ad principes facultates; extra cerebrum, ad sensum &motum; stabulatur autem non modò in ventriculis, sed etiam in poris &tota substantia cerebri medullari, vt secundum poros pertineat ad principem facultatem, secundum ventres ad sensum &motum. Hic porrò spiritus, motus sensusque &principum facultatum immediatum organum, specie quidem vnicus est, obiectorum tamen &organorum varietate multiplex existimatur; quod docuit eleganter Aristoteles quinto De generatione animalium, capite vltimo.