Latin
543.4 to 543.7
André Du Laurens, Historia anatomica 543.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sic se habet (ait) spiritus in rebus à natura institutis, vt malleus in artem fabrili, vnum scilicet instrumentum quod ad plures actiones est vtile. Actuarius radiorum solarium exemplum affert, qui licet sint vniusmodi dissimiles, tamen &variegati redduntur pro varietate colorum. Natura verò animalis spiritus &modus generationis nunc explicandus. Materia duplex est, aër &vitalis spiritus; aër inspiratur per nares, vitalis spiritus per carotido &ceruicales arterias in cerebri basim fertur; aëre nutritur spiritus hic, propterea duplicem respirationis vsum agnouit Galenus, caloris natiui conseruationem &nutritionem seu generationem animalis spiritus. Vtriusque materiae si aditus ad cerebrum intercipiatur, nulla fiet animalis spiritus generatio. Ligatis carotidibus fit apoplexia. Interclusis naribus prohibitaque respiratione extinguitur animal &sensu ac motu priuatur. Videtur tamen pugnantia loquutus Galenus, quae concilianda sunt. Libro De vsu respirationis, cap. 5. ait se in viuente animali arterias carotidas ligasse, non tamen propterea extinctum fuisse; solo ergo aëre nutriebatur animalis spiritus non vitali, libro tertio De placitis, &9. De vsu partium, scribit foueri posse animalem spiritum vitali per arterias delato nulla aëris facta mentione. Dicamus posse animalem spiritum foueri ad aliquod tempus si alterutro priuetur alimento, adest enim in plexibus choroide &mirabili commeatus, sed diu non posse. Caeterùm eius praeparatio fit in plexibus arteriolarum labyrinthaeis, coctio in cerebri sinibus, distributio tandem in vniuersum cerebri corpus &neruos. Errant igitur, qui in plexibus propriam formam &speciem consequi hunc spiritum putant. Nam ad solam praeparationem plexus omnes &testium &caeterarum partium constructi sunt, &cuiusque rei forma à sola partis substantia tum alimento, tum spiritui inditur: adde quòd arteriae cerebri non distant ab aliis arterii specie: at alibi animales non gignunt spiritus. Fit itaque in plexibus tantùm praeparatio, in Animalis spiritus necessitas &vsus. Vertiginis natura. Spiritus animalis quomodo multiplex. Animalis spiritus materia. Conciliatio locorum Galeni de spiritu animali. Praeparatio in plexibus sit, non perfectio. In ventriculis sit coctio. Accusat Gal. inconstantiae.