Latin
QVAESTIO
André Du Laurens, Historia anatomica 546
Unproofread scanNot analysed yet
Moueri cerebrum. Volunt quidam volunta riè moueri. Improbantur. Violentus non est ille motus. porum naturam. Retinentur ab anima spiritus, quia familiares sunt &cognati, vapores autem peregrini sunt &hostes, &velut Agar cum Ismaele. Itaque euanescunt &densantur. En alia ratio. Si arterias deserit spiritus cerebri, &in sinus effunditur, cùm in tertio ventriculo duo sint ductus, anterior alter, alter posterior, cur ad hunc potius quàm illum feretur? Qui erunt satellites, qui spiritum hunc comitabuntur, vt ab arteriis prolapsus recta linea in quartum sinum, virginis modestae instar, pedetentim &placidè se conferat? Dic spiritum animae instrumentum ab anima dirigi, &in hanc potius quàm illam partem diffundi, quia sic animae placuit. Tertiò, non videtur rationi consentaneum in cerebri ventriculis &generari &contineri spiritum aliquem, quia superuacuorum expurgationi dicati sunt sinus. Responde, naturam vnica parte vti ad varios vsus. Vt enim nares primariò ad odoratum &aëris inspirationem creatae sunt, secundariò ad expurgationem: ita priores cerebri ventriculi primariò ad spirituum pręparationem, secundario ad expurgationem constructi sunt. Quartò pupillae dilatatio clauso alterutro oculo arguit ferri per arterias, non per neruos, spiritus: optici enim nerui pupillam non attingunt, &inter opticum ac pupillam corpora sese interponunt quamplurima, eaque crassissima; crystallinus scilicet humor &aqueus, quos spiritus permeare nequit momentò. Nam si pituitae guttulam non peruadit in oppilatione optici, quae guttam serenam parit, quomodo crystallini crassitiem permeabit? Meat ergo spiritus per arteriolas, quę cum vuea tunica ad pupillam feruntur. Vrgeret sanè hęc ratio nisi nos docuisset Anatome, opticum neruum dum ad crystalloidem peruenit, non ibi desinere, sed in tunicam reticularem diffundi &lificari; fertur autem reticularis tunica ad pupillam vsque. Postremo, nullum esse spiritum animalem, ita demonstrari potest: spiritus facultatum sunt delatores: sed animalis nulla facultas influit; facultas animae est proprietas, proprietas est inseparabilis ab eo cuius est proprietas; ergo vbicumque erit anima, ibi &eius facultas: anima tota est in toto, vbique igitur eius facultas. Respondet Philosophus vbique esse animae essentiam omnibus instructam facultatibus, sed vbique non operari; quia vbique non habet organa: non mouet, nec sentit sine animali spiritu anima, vt sine oculo non videt. Concludamus ergo animalem quendam esse spiritum, qui in plexibus rudimentum, in sinibus perfectionem acquirat: indeque per totam cerebri substantiam ad functiones principes &in medullam spinalem ac neruos ad sensum &motum diffundatur, An moueatur cerebrum propria &insita vi, an arteriarum motu.