Latin
QVAESTIO IX
André Du Laurens, Historia anatomica 546-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO IX. RDVA &difficilis admodum est quaestio, moueaturne cerebrum propria &insita vi, an aliena. Moueri cerebrum nemo nisi amens, aut in re Anatomica omnino imperitus negabit. Vulnerato enim cerebro, effracto cranio, detectis meningibus manifestus deprehenditur motus, &in recens natis apparet anterius cerebrum tam conspicuè palpitare, vt ossa ipsa, quę mollissima eo tempore sunt, moueantur. Sed cum triplex sit apud Philosophos motus, naturalis, animalis &violentus, qualis sit cerebri motus disceptatur. Visum est quibusdam cerebrum animalis motus principium esse non posse ni ipsum voluntario cieatur motu: absurdum enim esset, vim quandam à cerebro in vniuersum corpus influere, nisi primùm in eo tanquam fonte &principio inesset. Opinio haec rationibus nullis stabilita, in Lycaeo medico iactationem nullam habuit. Animalis namque omnis motus proaereticus est, intenditur remittitur &cessat pro voluntatis arbitrio: at non mouetur cerebrum sponte nostra, sed sua: non est ergo illius motus voluntarius. Violentum nemo dixerit: opponitur enim Aristoteli 2. De ortu, violentum ei quod est secundum naturam: erit igiNaturalis est.