Latin
548.4 to 548.6
André Du Laurens, Historia anatomica 548.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nos in dilatatione cerebri aerem inspirari existimamus, nec vacuum esse in contractione spatium illud volumus, quia fit in contractione &aeris &fumidorum vaporum in suturas expressio. Nunc obiectis in contrariam partem satisfaciamus. Obiiciebant primò, cerebrum motus principium, moueri non debere. Non debet sanè eodem motu, quo partes mouet, moueri: motum praebet partibus voluntarium; at ipsum naturali cietur motu. Mouetur ea ratione cerebrum qua sentit: sentit naturali sensu, vt ossa &viscera omnia, quo noxia expellunt irritata, vt in sternutamento &epilepsia: mouetur ad animalis spiritus generationem. Erat secunda eorum ratio, non respirare cerebri ventriculos, quia in perenni ea distentione disrumperetur membrana tenuis: sed non vident in sternutamento &epilepsia validiorem esse magisque violentam cerebri contractionem, quàm in ordinario motu, non rumpitur tamen ea pellicula. In sternutamento colligit sese &contrahitur cerebrum ad exclusionem rei noxiae: qualis enim in thorace est tussis, in ventriculo singultus, tale est in cerebro sternutamentum. In epilepsia contrahitur totum cerebrum &corrugatur. Obtrudunt nobis tertiò, posteriores ventriculos non respirare, ergo nec anteriores. Nescio ego qua arte obseruare potuerint hos potius quàm illos non respirare. Sed demus posteriores non respirare, negatur eorum consequutio: maiore enim vel saltem magis conspicuo indigent motu superiores sinus, quia in illis &praeparatur &expurgatur spiritus, in posteriore puri, sinceri &expurgati continentur. Non apparet, aiunt, dissimilis cerebri &arteriarum motus. Dico non Ad 4. esse dissimilem, quia non est dissimilis vsus: eadem est caussa finalis generatio spirituum &eorundem expurgatio. Postremo, non moueri putant proprio motis, quia nulli apparent in Ad 5. cerebro villi. Respondemus, ossa alimentum trahere, &superuacua expellere citra fibrarum ministerium.