Latin
QVAESTIO IX
André Du Laurens, Historia anatomica 549
Unproofread scanNot analysed yet
Quinetiam non eadem est cordis &cerebri ratio: cor enim villis indiguit non ad aeris, sed sanguinis tractionem expulsionemque. Trahit cor in diastole sanguinem per rectos villos, expellit eundem in systole per transuersos. Cerebrum verò dum mouetur, solum aerem &vitalem spiritum tenuissimum haurit, ad quorum tractionem villorum adminiculo non est opus. Ex quibus satis patere arbitror, cerebrum insita vi moueri, non solo arteriarum motu.