Latin
55.1 to 55.4
André Du Laurens, Historia anatomica 55.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
ag. 1 i etiam pag. 2. cas. Liber secundus &fallax esset articulatio, leuique de causa è suis sedibus ossa exciderent. Sic columnarum bases &epistylia, ad sustinendi securitatem amplificari solent. Quoniam autem latae erant epiphyses, ne suo pondere partes premerent, raras laxasque construxit natura. Addamus nos alios epiphyseon vsus, vt ex his ligamenta oriantur, quę vel ossa connectunt, vel musculorum tendines efformant. Obseruauit Fallopius ligamenta non longiùs extendi quam epiphyses, vt si appendix sit breuis, etiam vinculum breue appareat. Quin etiam epiphysis osse mollior &ligamento durior, ad ossium symphysim, quasi medium quoddam, sese interponit; sic solet natura mediis extrema copulare. Accedit, quod epiphyseon interiectu sistitur ossis fractura, nec vlterius progreditur, vt in cranij suturis apparet. Sed &factae sunt epiphyses ad articulationis conseruationem. Nam cum ossa durissima sint, si durum duro committeretur, facile ob assiduos motus frangerentur aut comminuerentur, vt in dentibus cernere licet; per molliores ergo appendices connecti debuerunt ossa. Sunt qui ex Hippocrate constructas putent epiphyses, vt sint tanquam ventres ossium, in quibus coquatur ossium alimentum, quod sensim in eorum cauernas percoletur. Sequitur tertia ossis pars, quam Graeci ἀπορυπν dicunt, ἐξοχην, προβολὴν, ἐκφύσησιν, Latini, eminentiam, productionem, extuberantiam, proiecturam, processum. Definitur autem à nobis pars ossis legitima, ex ipsomet osse prorumpens, &extra superficiem planam extuberans: sunt in singulis ferè ossibus suae apophyses, sed in maxilla inferiore &vertebris omnium maximè conspicuae. Earum duplicem vsum agnoscimus: Alter ad multarum partium, praesertim musculorum, exortus &insertiones; nam nisi extuberarent ossa colliumque ritu producerentur, nec musculi, nec ligamenta ex his enascerentur. Est &alter processuum vsus, vt quibusdam partibus propugnaculi vicem gerant, vt in vertebris &scapulis cernere licet. Epiphyseon &apophyseon differentiae à figura petendae sunt. Nam si rotundo tubere promineat os, κεφαλὴ κεφάλιον caput dicetur, siue sit appendix, siuęprocessus; si ex gracili principio sensim dilatetur ceruicis instar αύγην ceruix vocabitur; sin autem in mucronem desinat, &acutum finem protuberet κορώνη κορωνὶς seu κορωνὸν appellabitur. Triplex ergo pro figurae varietate erit appendix, vt &processus, caput, ceruix &mucro.