Latin
55.5 to 55.8
André Du Laurens, Historia anatomica 55.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Caput rursum duplex est; alterum oblongum maximumque, quale in osse femoris cernitur, caput absolutè dicitur: alterum depressum κόνδυλον vocant, licet Hippocrari &Galeno κόνδυλος interdum caput geminum denoter: sic digitorum extrema appellat κονδύλους, quod habeant gemina capita. Ceruix vnius tantum est generis; in hoc autem differt a capite, quod caput sit vt plurimum epiphysis, ceruix ferè semper apophysis. κορώνη autem seu acutus processus multiplex est, alius styli, alius anchorae, alius rostri coruini, alius denique mammarum similitudinem refert. Primus συλοειδὴς aut γραφιοειδὴς, secundus ἄγκυροειδὴς, tertius κορακοειδὴς, quartus μαστοειδὴς dicitur. Qui autem processus ad sinuum orbem instar labrorum prominent, &sinus profunditatem augent, ὄφρυες ἄναβονες, χειλη, ἴτυες, supercilia &labra vocantur, quod oculorum superciliis, orificis ollarum, labris buccarum, &circunferentiis rotarum sint similes. Hae igitur sunt ossium partes in vniuersum. Eorum vero sedes &cauitates, articulationis gratia, constructae sunt. Cauitatum duae sunt differentiae, vel enim profundae sunt, vel superficiariae. Profundae magnis oris &superciliis circundatae κοτύλαι &κοτυλίδες dicuntur, non κοτυληδόνες, tales in ischio cernuntur &osse scaphoide. Est autem κοτύλη mensura liquidorum quae hemina Aureliano dicitur: Homero κοτύλη vasculum est &poculi genus concauum. Superficiariae cauitates γλῆναι καὶ γληνοειδεῖς appellantur, ab ocularium sinuum forma, qui palpeGlene quid. bris clausis apparent. Sunt autem ita obscurę, vt primo intuitu dubites, an aliud os admittant, an aliud ipsae subeant. Eas porrò cauitates siue sint profundae siue obscurę, Hippocrates, βαθμίδας solet appellare. Polluci autem βαθμὶς est ἡ συμβολὴ τοῦ πηχρος πρὸς τὸν βραχίονα, cubiti cum brachio commissio. Nomina haec sigillatim &accuratè explicare placuit, quia eorum in peculiari ossium historia frequens fit mentio. De ossium structura &connexu in vniuersum. CAP. V. DOMINEM ad intelligendum &agendum natum, vt infinitas penè sensilium imagines exciperet, &varia appetitus obiecta aut fugeret, aut persequeretur, locali motu eguisse omnibus, vt opinor, est exploratum. Si enim vnico eoque continuo osse constaCur hominis ret, quomodo flecti, extendi, circumagi, apprehendere, progredi corpus non vnico osse sed posset? Staret sine dubio quasi truncus ignobilis, &caeteris ludipluribus conbrio esset, vnum hoc animal omnibus imperaturum. Ad motuum ergo varieta stat. tem, ossium diuersi generis structura, eorumque multiplici figura humanum corpus mirabiliter est efformatum.