Latin
550.1 to 550.3
André Du Laurens, Historia anatomica 550.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
sentit nec motum habet animalem; est tamen sensus omnis &motus animalis origo. tius quàm priori assentior, quia id voluit Galenus I. De caussis symptom. vbi cerebrum non sentire vult, sed sensilium omnium differentias dignoscere tantum. Quae in contrariam partem adducta sunt, mihi videntur satis leuia. Hippocrates cerebrum mala quae in carne &osse fiunt, sentire dixit, id est, ab illis affici &alterari. Sic ossa frigoris vim sentire dixit in Aphorismis, id est, à frigido alterari: sensus ergo nomen vsurpat eo loco καταχρηστικῶς. Galenus cerebro sensum tribuit, non medullari eius substantiae, quae facultatum omnium animalium fons est &origo, sed tenui membranae, quae in penitiores eius recessus se insinuat. Logicum illud theorema verum est in caussis tantum homogeneis, iisque coniunctis. Sol enim non calidus calefacit. Quod dicunt cerebrum concuti ad exclusionem noxij, ergo noxia sentire. Respondemus, singulis partibus insitam esse vim naturalem noxia pellendi, quibusdam cum animali sensu, aliis sine sensu. Sic ossa vi pollent excretrice, &viscerum penè omnium carnes insensiles noxia percipiunt &pellunt Sunt occultae quaedam in rerum natura sympathiae &antipathiae. Fernelius cap. 10. libri 5. suae Physiologiae, nouam &inauditam de cerebri motu ac sensu opinionem commentus est. Putat motum omnem à cerebri medulla, sensum omnem à meningibus manare, quia cerebri corpus motu agitatur assiduo, nullo tangendi sensu praeditum, contra quę ipsum ambiunt membranę, immobiles per se sunt, praesertim crassa, tactu autem valent exquisitissimo: sic in delirio &lethargo, qui affectus sunt cerebri, nullus dolor: at si humor acris aut vapor in meninges effertur, grauis dolor excruciat Atqui spina &nerui omnes medullam habent à cerebro, eamque meningibus vestitam, quae singula talem vim &naturam habent, qualem ab ortu acceperunt. Ergo prior cerebri pars sensus, posterior motus principium est, meninges autem tactus sunt origo.