Latin
550.4 to 550.6
André Du Laurens, Historia anatomica 550.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Qui nerui multa medulla conferti sunt, motus instrumenta sunt; tangendi autem ij quos maiore ex parte meninges protulerunt. Haec Fernelij sunt verba, in quibus, pace tanti viri dixerim, absurda quamplurima deprehendo. Primùm vult voluntarium omnem motum à medulla manare, quia medulla perpetuò mouetur: quasi similis sit cerebri &neruorum ac musculorum motus. Cerebri motus naturalis est, diastole quippe quiete gemina &systole perficitur ad animalis spiritus generationem: at musculorum &neruorum motus voluntarius est. Praeterea absurdissimum est existimare neruos, quo plus habent medullae, eo ad motum esse aptiores: imo contra duriores admotum, molliores ad sensum aptiores sunt; quia sensus passione, motus actione perficitur; &opticus neruorum omnium mollissimus plus habet medullaris substantiae, quam secundae coniugationis neruus; sentit tamen ille tantùm, hic mouet. Videretur potius membranis quàm medullae assignandus motus, quia diffluit medulla, tenditur autem &contrahitur membrana. Sic puerorum nerui imbelles &mollissimi ad motum inepti sunt. Addamus his omnibus Galeni auctoritatem cap. 3. lib. 7. De placitis Hippoc. &Platon. Mouendi enim &sentiendi facultatem in cerebri tantùm medulla contineri scribit, membranas verò ad vestiendam &nutriendam medullam tantùm constructas. Explodatur ergo paradoxicon illud dogma, &statuatur cerebri medulla, motus sensusque omnis animalis expers; motus tamen sensusque omnis animalis principium, origo &fons. Sensus quidem, quia sensilium omnium impressionem percipit: motus verò, quia imperium omne ad noxij fugam aut vtilis prosequutionem largitur: vnde fit vt laborante cerebro nec moueantur, nec sentiant inferiores partes. De temperamento cerebri.