Latin
551.5 to 551.6
André Du Laurens, Historia anatomica 551.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cur autem cordis calidissimi spiritus crassiores sint, quàm cerebri frigidissimi, id non ad agentis caloris imbecillitatem sed ad patientis, materiae scilicet dispositionem, referendum putamus. Cor spiritus gignit vitales ex sanguine per venam cauam delato, cerebrum animales conficit ex vitali tenuissimo. Sic debilior calor tenue &εὔπεπτον alimentum coquet, validior crassum vix conficiet. Sit ergo in actiuis qualitatibus cerebrum frigidum. In passiuis humidum esse nemo dubitat, &insita &influente temperie, molle siquidem tangenti apparet. Creatum est autem à natura humidum, tum ad perfectiorem sensionem, fit enim sensio passione: at humida facilius rerum imagines &spectra suscipiunt: tum ad exortum &propagationem neruorum, qui ob duritiem flexiles non fuissent; tum ne duritie &pondere nimium grauaret; postremo ne inflammaretur membrum perpetuae motioni, sensioni &cogitationi dicatum. Est autem (si vtramque qualitatem inter se conferas) cerebrum humidius quàm frigidius: nam inter partes humidas tertius huic ordo debetur, inter frigidas ferè postremus.