Latin
551.1 to 551.4
André Du Laurens, Historia anatomica 551.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO XI. ONSENTIVNT in hoc Medici &Peripatetici, cerebrum in actiuis qualitatibus esse frigidum, in passiuis humidum. Dissentiunt in eo, quòd Aristoteles 2. De partib. animal. cap. 7. &cap. 5. lib. De somno &vigilia, cerebrum actu frigidum statuat &refrigerandi cordis gratia constructum; Medici contra, actu calidum esse velint. Nam Galenus 8. De placitis Hippo, &Plat. cerebrum quouis ambiente aëre etiam aestiuo calidius dixit. Sunt qui Aristotelem cum Galeno ita concilient, vt duplex sit cerebri temperamentum, alterum insitum, influens alterum. Insita temperie, propria compositione &substantia medullari frigidissimum statui debet, influente verò calidum: est enim spiritibus perfusum, &arteriolis quamplurimis intertextum. Si innatam spectes temperiem, eadem est cerebri &spinalis medullae temperies, quia eadem substantia medullaris: si influentem, cerebrum spinali medulla calidius dicitur cap. 9. libri 2. De temper. pertingentibus quippe eò arteriis copiosioribus, simulque attollentibus se eodem fumidis exhalationibus. Dicunt quidam cerebrum absolutè &simpliciter calidum esse, sed frigidum dici comparatè: est namque viscerum omnium frigidissimum. Et Galenus in arte Medica cerebrum quamtumuis calidum frigidissimo corde frigidius esse scribit. Qua ratione Hippocrates libello περὶ ἀδένων cerebrum appellat μητρόπολιν τοῦ ψυχροῦ, hoc est, sedem frigidi. Verum non probatur nobis opinio haec. Nam si cerebrum frigidius est cute, quae medium obtinet extremorum, debet potius frigidum dici simpliciter, quam calidum. Esse autem cute frigidius docet Galenus 2. De temperam. Obiicies nudatum cerebrum ab aëre statim refrigerari, cutem verò ab ambiente non affici. Dico alterari cerebrum, quia aëri non assuetum vt cutis; sic dentes aeri assueti non liuescunt, vt reliqua ossa denudata: vel etiam cerebrum tactu cute esse calidius, quia calua tegitur &membranis arteriarumque plexus habet quanplurimos. Statuatur ergo cerebrum innata temperie cute frigidius, influente calidius. Frigidum autem esse decuit, ne accenderetur membrum perpetuae cogitationi dicatum, ne spiritus animales tenuissimi euanescerent, &ne temerarij essent motus ac sensationes delirae, quales sunt phreneticorum. Obiicies insuper si cerebrum frigidum est, quomodo animales gignit spiritus, &vitales attenuat: haec enim valentissimi caloris sunt opera. Dico attenuari spiritum in plexibus arteriolarum, &in illis viarum angustiis, animalem verò fieri non tam manifesta qualitate, quàm insita &latente proprietate.