Latin
552.1 to 552.4
André Du Laurens, Historia anatomica 552.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO XII. EREBRVM substantia medullosum, natiuo temperamento frigidum Cerebrum cur excrementis &humidum, cum pituitoso alatur sanguine, maximam insita vi &abundet. natura propria ex alimenti superfluis excrementorum copiam congerit. Sed &cum caminus sit vniuersi, &cucurbitulae instar (cuius figuram refert ex amplo in angustum desinens) insideat trunco corporis, sorbens trahensque ab infernis ex spirationes omnis generis, vt docet Hipp. libello De glandulis, non est dubium, quin vaporibus oppletum &assiduis eorum haustibus velut inebriatum, superuacua multa in se contineat: adeò vt &per se, quia frigidum humiExcrementa dumque, &ex euentu ratione situs editissimi, excrementis abundet. Excrementa haec cerebri, cerebri duorum si Hippocrati &Galeno credimus, duorum sunt omnino generum; alia sunt tenuia, alia generum, crassa &tenuia. crassa: illa, vaporis &fuliginis instar, per ductus ferè insensiles exspirant sursum. haec per patentes &conspicuos meatus deorsum expurgantur. Illis tenuioribus &vaporosis abundat cerebrum, ratione tantum situs: sursum enim conscendunt halitus, &vasa ad caput terminantur. His crassioribus ob frigidam &humidam temperiem, scatet magis quàm reCrassa quot liqua viscera. Crassiorum autem quaedam sunt pituitosa, aquea, serosa; quaedam biliosa, quaesint. dam melancholica. Aquea ex reliquiis pituitosi &crudioris sanguinis, biliosa verò &melancholica ex terrena alimenti portione caloris vi tandem assata generantur, propterea aError Argen marescunt. Putat Argenterius aqueum &mucosum humorem, qui per nares &palatum terij de pitis: excernitur, proprium non esse cerebri excrementum, quod multi pituitam nec expuant nec etosis cerebri mungant: sed humorem esse vult in hepate genitum, cum sanguine mixtum, &in venis conexcrementis. tentum, qui non in cerebro ab alimenti coctione generationem habeat, sed eò feratur, &cum ob imbecillitatem coctricis, aut intemperiem frigidam à cerebro assimilari nequeat, tamquam redundans &superfluus per os &nares excernatur. Quae si vera sunt, quorsum in sella sphoenoidis substernitur glans carne porosa &bibula? an non haec illuuiei excipiendae à natura dicata est?