Latin
552.5 to 552.7
André Du Laurens, Historia anatomica 552.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Si pituitosus hic humor in cerebro tantum intemperato gignitur, quis glandulae, quae in omni cerebro, quantumuis temperato reperitur, vsus erit: non solet sagax &proFalsa astruit uidens Natura temere quicquam construere. Est mehercule in doctrina Argenterij nullus &Argenterius infundibuli &glandulae pituitariae in cerebro temperatissimo vsus. Praeterea falso imponit nobis, temperatos pituitam nec expuere, nec emungere vnquam: nam Galenus cap. 13. Artis paruae, docet in cerebro temperatissimo excrementa, quae per nares &palatum expurgantur, (eiusmodi autem sunt aquea &mucosa) modicè se habere: nec sane perfectae sanitati tribuendum putamus, quod nihil vnquam per palatum &nares excernatur. Sunt igitur (quicquid dicat Argenterius) pituitosa haec &mucosa, propria cerebri excrementa, cum proprios habeant helices &canales, per quos expurgantur, huic soli vacuationi Tenuia exdicatos. His de excrementorum cerebri differentiis ita constitutis, videamus nunc per crementa, quoquos ductus singula expurgentur. Tenuia &fuliginosa cum sua leuitate superiora petant, modo &per quos ductus per meninges, cranium &cutim exspirant: per meninges quidem &cutim non aspectabiexpirent. li, sed insensili ductu, est enim earum corpus in viuente multis foraminulis peruium. At ossis crassitiem &densitatem cum permeare non possent fuligines, suturis distinctum est Craßiora per quos ductus cranium &cauernulis in diploe sinuatum. Crassiora autem excrementa cum naturali forexpurgentur. ma deorsum ferri debeant, conspicuos canales habuerunt: de quibus non satis constat inter Septem ductus apud Medicos. Hippocrates libro De locis in homine, &libello De glandulis, septem agnoscit Hippoc. ductus, per quos fluit è cerebro humor, per aures, oculos, nares, palatum, in guttur &gulam, per venas in medullam spinalem &in sanguinem. Galenus cap. 13.