Latin
553.4 to 553.6
André Du Laurens, Historia anatomica 553.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
res, vt calore &siccitate tueantur aurium ossa prae siccitate sonora; pituitosa verò per os &nares expurgari, vt patuli illi meatus ea humiditate prohibeantur siccari. Hi ergo canales sunt ordinarij &familiares, per quos cerebri excrementa naturaliter expurgantur. Sunt Ductus exalij ductus extraordinarij, per quos cerebrum humoris copia oppressum interdum sese exone-traordinarij. rat: eiusmodi sunt oculi, spinalis medulla, &nerui, vnde paralysis: fit nonnumquam per venas &arterias humorum decubitus in parotidas. Verum non sunt haec peculiaria cerebri, id est, medullaris substantia &ventriculorum excrementa, sed vasorum potius, vt venarum &arteriarum, à quibus glandularum tumores, ophthalmiae, auriumque inflammationes. Caeterùm excrementa haec in cerebro temperato moderatè se habent in substantia, quantitate, qualitate &excretionis tempore. In substantia, quia nec nimium crassa, nec nimis fluida sunt: in quantitate, quia sua copia non luxuriant: in qualitate, nec acria nec salsa: in tempore, si à coctione excernantur. Vnicus superest nunc eximendus scrupulus, per quos ductus cerebelli Per quos ductus cerebelli &quarti sinus superflua expurgentur. Dicamus quarti sinus &cerebelli pauca esse excre &quarti simenta, tum ob cerebelliduritiem, tum quia in eo sinu spiritus tenuißimi, sinceri &omnino nus superflua expurgati continentur. Itaque pauca quae congeruntur superflua, facile digeruntur. Anterius expurgentur. autem cerebrum quantitate maximum &temperie humidissimum superuacua multa congerit, quae per conspicuos canales expurgari debent. De numero ventriculorum. Defenditur Galenus à Vesalij calumnia. Obiectio. Solutio. De praestantia ventriculorum cerebri.