Latin
553.1 to 553.3
André Du Laurens, Historia anatomica 553.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Artis paruae, quatuor Galenus varia sentit. statuit canales, palatum, nares, aures, oculos. Idem sentit c. 3. libri 2. De locis affect. &primo De sanitate tuenda. Sed commentariis in Aphor. 21. sectionis 1. palatum &nares numerat tantum, vt &cap. 2. libri 9. De vsu part. Decliues, inquit, cerebri meatus tum per palatum in os, tum per corpus narium conspicuis ac magnis orificiis, crassa eructant excrementa. Primo De symptom, caussis, &8. De vsu part. solum palatum vult esse idoneum expurgationis locum, dum animal belle coquit: nares autem ad aëris &odorum spirationem tantum. Comment. ad Aphoris. 24. sect. 3. expurgationem per aures alienam à natura scripsit, puerulis exceptis, quibus per aures cerebrum expurgatur. Comment. ad Prog. 20. sect. I. expurgationem per oculos non vult esse naturalem. Ita varia videtur sensisse Conciliantur Galeni loci. Galenus de ductibus excrementorum cerebri. Nos vt dissentientes locos conciliemus quid verè statuendum sit liberè profiteamur, existimamus varia cerebri excrementa pituitosa, biliosa, melancholica per varios ductus expurgari: eorum autem alios esse ordinarios, naturae maxime familiares &consuetos, alios extraordinarios, nec ita conuenientes. OrdiDuctuum alij ordinarij narij ductus pituitae expurgandae dicati, sunt palatum &nares, magis tamen palatum; abij extraorquia nares primario ad odoratum constructae sunt. Docet Anatome à tertio cerebri sinu dudinarij. ctum ferri conspicuum ad anteriorem cerebri basin, in cuius extremo tenuis membranae portiuncula quaedam primum latior, deinde angustior, infundibuli instar, conspicitur, πυελὸν καὶ χρὰνὴν Graeci, Latini peluim &infundibulum vocant, per quod sensim pituitosus humor, tanquam per Hippocratis manicam colatur: aqueum hunc humorem excipit pituitae ductus. glandula pituitaria spongiae instar, quem tandem per cunei foramina pedetentim in palatum &os instillat. Quod si aliquando superiores cerebri ventriculi mucosa illuuie affluant, stillat per tubercula mammarum papillis simillima in ossa cribri forma &nares. Biliosa Biliosa per auper aures expurgantur continuo. Philosophantur autem quidam ideò reiici biliosa per aures.