Latin
562.5 to 562.6
André Du Laurens, Historia anatomica 562.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Alligatur vuea posteriore parte optico, reticulari, fibrosis nexibus, corneae ad iridem vsque adhaeret, sed non admodum validè, anteriore parte vndiquaque libera est, vt spirituum &luminis affluxu dilatari possit. Sola haec inter oculi tunicas variè est colorata, sed non vnius omni ex parte coloris. Anterior pars quae aqueum &crystallinum respicit, fusca &nigricans; exterior quae iridem constituit, nunc caerulea, nunc caesia, nunc nigra, pro diuersa cerebri &oculorum temperie apparet. Posterior verò intus quidem variegata est, primum subalba, mox viridis, dein caerulea, sed foris qua corneam spectat, fusca vel nigra. Vueae varij sunt vsus. Primus, vt crystallinum defendat, ne corneae ledatur duritie; secundus, vt reticulari alimentum suggerat, &corneam quae venis &arteriis caret nutriat; tertius, vt colore nigro &caeruleo dissipatos spiritus recolligat &luminis externi splendorem refringat. Itaque crystallinus tunica hac velut speculo recreatur, ideoque mollis constructa est venosa, varicolor, &perforata. Quarta ἀραχνοειδὴς dicitur aranea, quòd tenuitate telas aranearum referat, ambit crystallinum &inuoluit immediatè; propterea tenuis &pellucida est, ne crassitie visioni obesset. Proprium est crystallini tegmen, eumque per ciliare interstitium vicinis partibus annectit; venas nullas habet, sed à ciliari nutritur. Quintam ἀμφιβληστροειδῆ, id est, reticularem dicunt, à retis similitudine.