Latin
FINIS LIBRI DECIMI
André Du Laurens, Historia anatomica 563
Unproofread scanNot analysed yet
Nascitur a medullari optici nerui substantia dilatata, propterea mollis est, alba &cerebri substantiam aqua dilutam refert. Galenus non vult propriè tunicam esse nec substantia, nec colore, sed medullam dilatatam. Diffundit hęc per crystallinum &vniuersum oculum visiles spiritus, &crystallini alterationem percipit, tandemque visilium spectra ad cerebrum tanquam iudicem defert. Postrema tunica veteribus incognita, ὑαλοειδὴς, vitrea dicitur, quòd vitreum humorem omni ex parte ambiat, in cuius medio ciliare interstitium apparet cilij figuram referens. Est pro cessus quidam choroidis crystallinum vueae alligans firmissimè; vnde Fallopio nexus &ligamentum dicitur; sed &aqueum humorem secernit à vitreo ne confundantur. Addunt quidam septimam tunicam ex musculorum tendinibus conflatam. De humoribus oculorum. CAP. VII. ETECTIS resectisque tunicis effluunt statim &in apertum proferuntur partes oculorum nobilissimae, humores quippe, aqueus, crystallinus &vitreus; sed crystallino summus debetur honor; est enim quouis adamante pretiosior, quauis gemma illustrior; propterea anima oculi, specillum interius centrum oculi dici solet. Solus hic à coloribus alteratur visiliumque spectra recipit, &cum luminis vtriusque ad eum prohibetur appulsus, interni quidem in gutta serena; externi in suffusione, quam guttam caliginosam Arabes vocant, perit videndi actio, quasi lucerna inter extincta. Hoc posito, ponitur facultas videndi, reliquae omnes partes aut visionem conseruant, aut praestantiorem reddunt; huic denique tanquam principi quae in oculo sunt singulae partes famulantur. Nam cornea tanquam vitro ad perfectiorem luminis emissionem vtitur crystallinus; vuea tanquam viridario amoenissimo &colorum varie tate arridente oblectatur. Pupilla fenestrae vicem gerit; aranea species retinet ne diffluant, vt plumbum in speculo; humor aqueus ceu propugnaculum externi luminis splendorem infringit &velut medium est delationis imaginum; vitreus ad instar coqui alimentum praeparat. Neruus opticus visiles spiritus ad crystallinum defert, &species ab eo ad cerebrum tanquam censorem &iudicem traiicit, musculi &secundae coniugationis neruus velut equi crystallinum totumque oculum omni ex parte versant; ita crystallino subseruiunt omnia. Huius historiam exponere iam aggredior. Si prius humorem aqueum, quia primus sese in conspectum dat, descripsero. Aqueus ergo humor Graecis ὑδατώδης λεπτὸς, καθαρὸς, ἀοείδης, nobis albugineus, tenuis, aqueus dicitur, quòd tenuitate &puritate aquam vel oui candidum referat: Auicenna glaciale excrementum vocat, sed malè. Situs est anteriore parte, vt sit crystallini propugnaculum, ne is circundantium membranarum duritie laedatur; tum vt externi luminis splendor affatim occurrens quodammodo infringatur &cum interno lumine con suescat externum; est enim veluti medium quoddam delationis imaginum. Quin &glacialem perpetuò &vueae interiorem partem quae madore spongiae similis est, irrigat albugineus, ne à perpetuo motu exsiccentur. Adde quòd ocularium instar simulacra ad crystallinum defert prohibetque ne visiles spiritus efReticularis.