Latin
QVAESTIO II
André Du Laurens, Historia anatomica 58-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO II. AMNATVRà multis, tanquam parum Philosophica, ossis definitio à Galeno proposita; Philosopho enim quicquid est siccissimum &durissimum, idem &terreum, quicquid item terreum, idem siccissimum &durissimum: sed non vident, libellum de ossibus in tyronum gratiam scriptum &ossis naturam ea definitione clarius exprimi, vt durum sit os, quia siccum, siccum, quia terreum. De ossis temperamento leuia quaedam obuersantur, quę in rudiorum gratiam explicare placet. Empedocles ossa calida esse voluit, vt &Albertus magnus. Eorum sententiam ego his rationibus stabiliam. Orta attestantur principijs; at ossium materia calida est, efficiens item calidissimum. Materia pinguis est Hippocrati, libro περὶ σαρκῶν, pingue autem aëreum est Philosopho, ideo per summa innatat. Efficiens calidum est, non moderatum, sed intensißimum &vrens. Oßium enim generationem per exustionem fieri voluerunt Hippocrates, Aristoteles, Galenus, Plato. Hippocratis, lioro citato hęc sunt verba. ὁκοσα μὲν αὐτέων λιπαρὰ ἦν τάχιστα ἐξεκαῦτη. Quando ossa constituta sunt, quod quidem in his pingue fuit celerrimè exustum est. &alibi. Vbi parum glutinosi inerat, sed pingue &frigidum abundauit, ἐξεκαετοθᾶσσον διὰ τύλιπαρὸν, id celeriter propter pinguedinem exustum fuit, ossaque durißima &maximè solida facta sunt. Aristoteles oßium generationem Vulcano tribuit, id est, igni vrenti. Galenus primo de semine, Oßium (ait) efficiens causa fuit caloris facultas, qua torreret ossa ac prorsus arefaceret Idem voluit Plato in Timaeo: Os (ait) ita natura composuit, terram atterens puram, limumque miscuit madefecitque medulla, id postea in ignem iecit. Nos ossa frigida esse volumus. Quicquid enim in prima generatione pingue erat, id totum absorptum fuit: exaustu itaque humidi &pabuli defectu, frigida ex euentu sunt reddita. Efficiens autem non est calor vrens, quia natiuus, qui in semine inest calor, οὐτὲ πῦρ, οὐτὲ ἀπὸ πυρὸς ἔχει τὴν ἀρχὴν, neque ignis est, neque ab igne puro ortum ducit, sed blandus ac suauis est, proportione inquit Philosophus) respondens elemento stellarum, vrere tamen dicitur Hippocrati, Aristoteli &Galeno, quia ob diutinam moram in densiorem materiam vires suas exerens vehementer agit, vt vrere videatur; sic calculus non semper ab intensiore calore generatur, sed à diuturniore, quantumuis moderato. De ossium siccitate, dissentientes Galeni locos conciliare non est difficile. Primo de temperamentis, pilos ossibus sicciores esse vult, quia eorum materia omnino est sicca exustaque, ossium autem pinguis. Libello de ossibus, ossa omnium siccissima agnoscit. Dic, ossa inter viuentium animalium partes, omnium esse siccißimas; pilos autem viuentis corporis partes non esse, quia legitima non est eorum nutritio accretioque.