Latin
QVAESTIO III
André Du Laurens, Historia anatomica 58-3
Unproofread scanNot analysed yet
QVAESTIO III. An ossa sentiant. ENSVM non esse de essentia partis, sed quid aduentitium (influit enim à cerebro per neruos, docuit Galenus mille in locis. Esse autem ossa omnino insensilia ita est clarum, vt confirmatione nulla egeat, nam &phlegmone afficiuntur, &suis membranis denudata vruntur, secantur, franguntur sine sensu: nec, vt iam demonstratum est, sentire debuerunt, quia totius corporis molem sustentant &variis agitantur motibus; alioqui esset animal in ειπαθείᾳ. Galeno 13. methodi, os capitis sensu caret. libro de instrumento odoratus: ossi narium tantum abest, vt odorandi, vt ne tangendi quidem sensus tributus sit. Sunt tamen quamplurimi, qui Hosted by non omnino insensilia esse contendunt. Proferam ego exercitationis gratia, &grauissimorum virorum authoritates, &rationes à veri specie non abhorrenies. Hippocrati lib. de fracturis, ossa quae cruri iunguntur dolent, &secundo de morbis, Quum caries in osse facta fuerit, dolor ex osse corripit. Galenus 4. de placitis, In ossibus (ait) nonnulli quandoque grauitatis sensum percipiunt, qui tamen admodum est obscurus.