Latin
582.5 to 582.6
André Du Laurens, Historia anatomica 582.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Errant autem qui ossicula ita moueri putant, vt inuicem percussa strepitum edant: nam internus ille sonus externum confunderet, &qui in magnis articulationibus vehementes eduntur motus, sine strepitu fiunt. Est ergo horum ossiculorum vsus, vt species soni excipiatur, permeet ad interiora &excrementis aurium pateat via. Stapes enim superiorem fenestram claudens, ab incude mouetur, incus à malleo, malleus à membrana aëris externi appulsu percussa. Haec igitur pulsationis sunt organa, ossicula tria, chorda &musculi. Impulsus ab externo aëre &alteratus aër vernaculus ad neruum ἀκουστικὸν imagines soni traiicere debet. Huic delationi foramina duo exigua, quasi fenestellę, dicata sunt; superior fenestella oualis dicitur, inferior nomine caret: inter vtramque tuberculum apparet. Tan dem ad aëris vernaculi expurgationem canaliculum construxit natura, qui ad palatum fertur: ductus hic cartilagineus est &quandam habet pelliculam valuulae instar, vt ab ore in os recrementis expurgandis pateat aditus, non au tem recurrat in aurem eadem illuuies. Alium huius canaliculi vsum agnoscunt quidam, vt insitus &congenitus aër noui per os inspirati appulsu recreetur, tum vt aëri externo violentius irruenti, vt in bombardarum strepitu, pateat per hanc viam aditus.