Latin
CAPVT XII
André Du Laurens, Historia anatomica 583
Unproofread scanNot analysed yet
Hae sunt cauitatis secundae omnes particulae; quae, vt demonstrentur, artificiosam manum expostulant. Tertia sequitur cauitas, quam labyrinthum vocant, quòd multis quasi cuniculis &conclauibus furtim agatur. Horum anfractuum hunc vsum agnoscimus, vt sonus per angusta transiens loca acutior fiat, nec dissipetur. Postrema cauitas Fallopio cochlea dicitur, quòd testae cochleę similis sit; sunt qui foramen caecum vocitent. Tandem neruus apparet ἀκουστικὸς, auditorius, à quinta coniugatione exortus, qui sonorum omnium imagines ad sensum communem, tanquam indicem &censorem, vehit. haec aurium externarum &internarum breuis esto descriptio. Sub auribus, pone aures conspicuae sunt glandulae, parotides dictae, in quas inebriatum cerebrum plerumque sese exonerat. Vnde vulgus cerebri emunctoria vocat, &earum glandularum tumores, Hippocrati parotides appellantur.