Latin
QVAEST. X
André Du Laurens, Historia anatomica 584-2
Unproofread scanNot analysed yet
QVAEST. X. Naurium secunda cauitate, quam cochleam vocat Aristoteles, aer continetur innatus &vernaculus, quem implantatum dicunt barbari. Aristoteles 2. De anima, inaedificatum &immobilem appellat. Immobilem interpretantur quidam, quia non mouetur ab alio, sed idem in auribus semper manet: alij immobilem dicunt, quia naturalem nullum habet sonum, sed potest omnes sonorum differentias suscipere. Hunc aerem princeps &primarium esse auditus organum existimarunt veteres, &huius aeris ratione auditus naturam aeream esse docuit Aristoteles 2. De anima, &libro De sensu &sensili. Ego aerem hunc ad auditum maximè necessarium esse puto, &sine eo auditum vix fieri: sed princeps esse auditus organum nunquam mihi per suaserim Theorema est catholicum &perpetuae veritatis, in omni organo perfecto partem esse quandam, cui tanquam principi debeatur actio: sic in hepate παρέγχυμα, sanguificationem; in oculo crystallinus, visionem; in musculo caro motionem; in naribus processus mammillares odoratum edunt. Sed aer hic congenitus similaris pars non est: ei ergo tanquam principi talis non debetur actio. Partem non esse, ita demonstratur, Pars omnis similaris aut spermatica est, aut carnosa: aer hic neque ex semine, neque ex sanguine ortus sui primordia ducit. Dices fortasse non aerem esse simplicem, sed quendam spiritum, at neque spiritus dici potest. Namque si vitalem esse putes, vitalis arterias non deserit: si animalem, ergo &in cęteris sensuum organis animalem spiritum princeps organum statuere oportet. Est spiritus communissimum animae instrumentum, quo ad functiones omnes edendas vtitur nobilis illa forma: sed vt in oculo peculiaris est pars, quae primò visionem edit, crystallinus scilicet, pars similaris &spermatica ex purissima seminis portione procreata: ita in aure pars quaedam similaris statui debet. Talis autem non erit congenitus iste aer, quia ab aere externo non differt, nisi puritate &quiete: &ab aere externo generatur, non per coctionem &elaborationem, vt spiritus, nec per aliquam animae actionem, sed per noui aeris continuum appulsum, qui partim per aurium foramen semper patens &anfractuosum, ad cochleam fertur, partim inspiratione per canaliculum quendam velut aquae ductum, eò traiicitur. Praeterea ex Aristotelis doctrina 2. De anima, nihil expers animae alicuius sensus est instrumentum: aer autem insitus expers est animae; quia anima non est actus corporis simplicis, neque etiam organa habet animae.