Latin
QVAEST. X
André Du Laurens, Historia anatomica 585
Unproofread scanNot analysed yet
Cur enim cum ab aere externo generationem habeat nec ab aliqua animae facultate excoquatur, animatus potius erit huiusmodi aer, quàm qui in reliquis cauitatibus continetur. Quiescit autem in Cur quietus sit aer ille insiaere aer, non in caeteris cauitatibus, quia angusto est coercitus conclaui, &ob foraminis cae tus. ci anfractus exire non ita facilè potest. Non ergo auditus organum dici debet, sed potiùs Aer ille memedium internum. Vt enim à corporum collisione percutitur aer externus, ita ab externo dium est internum, non colliditur aer iste internus, idque tympani, chordae, &ossiculorum trium interiectu. Alte organum. ratus idem aer soni characterem &speciem omnino denudatum defert neruo quintae coniugationis in vtranque aurem expanso, qui praecipuum auditus est organum; vt processus mammillares odoratus. Requiri autem medium hoc internam in omni sensu exemplo demonstratur. Albugineus humor aspectus, saliua gustus, cuticula tactus, ossa spongiosa odoratus media sunt interna, in quibus formae à rebus denudantur, &ita denudatę ad princeps αἱσθητήριον traiiciuntur. De mira aurium &palati, linguae ac laryngis sympathia.