Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 588-2
Unproofread scanNot analysed yet
non est princeps organum Valuula Aristotelis nulla est. Rationes. auditorius. Alteratus in illis anfractibus aer cum odoris specie in processus mammillares fertur, qui nerui sunt mollissimi à cerebro prodeuntes membranis dura &tenui vt reliqui nerui non velati. Processus hi, quia peculiarem habent naturam, figuram &compositionem; ossa autem, cartilagines &membranae vbique similia sunt, praecipua odoratus organa esse creduntur. Accedit quòd nulla in naso est pars quae tam facilè ab odoribus alterari queat: tubercula autem hęc quia spiritu plena &vaporosa facilè odorum species recipiunt, &quia neruorum naturam redolent, perceptam qualitatem internoscunt.