Latin
CONTROVERSIAE ANATOMICAE
André Du Laurens, Historia anatomica 588-3
Unproofread scanNot analysed yet
CONTROVERSIAE ANATOMICAE. Quod verum sit, &praecipuum odoratus organum: vbi refellitur Aristoteles. QVAESTIO XII. *N omni perfecto organo varia partium genera obseruari saepe à Galeno est proditum. Sunt partes quaedam principes, quibus primo &per se debetur actio; sunt partes quae actionem reddunt praestantiorem, sunt quae eam conseruant. Nasum odoratus esse organum, nemo negat: sed cùm nasum Qvariae constituant partes, ossa, cartilagines, musculi, neruuli, membranae &processus mammillares, cui parti tanquam principi debeatur odorandi actio, non conuenit inter Medicos &Peripateticos. Aristoteles 2. De anima, &libro De sensu &sensili, nasum externum in facie conspicuum odoratus praecipuum statuit organum, in quo operculum valuulae instar fingit, quod nunquam nisi inspirantibus nobis aperiatur, vnde fit vt non nisi inspirantes odores persentiamus. Galenus libello De odoratus organo, tribus aut quatuor capitibus in Aristotelem inuehitur, docentque nasum externum ad olfactum conferre quidem, sed praecipuum eius organum intra caluariam locatum esse. Est autem elegans haec Galeni demonstratio ex singularum nasi partium enumeratione. Nec ossa nec cartilagines, nec membrana, nec neruus per membranam expansus, verum odoratus organum esse possunt, ergo nulla nasi externi pars. Ossibus &cartilaginibus non odorandi modò, sed ne tangendi quidem sensus datus est; sunt itaque inepta ad olfaciendum organa. Adde quòd αἱσθητηριον omne, id est, sensorium, naturâ &compositione cum sensili communicare debet, vt ab eo facilè alteretur: cum odore autem nihil nisi vaporosum conuenit, à qua natura longissimè absunt ossa &cartilagines. Membrana nares inuestiens tangendi quidem sensu pollet exquisitissimo, sed crassior est quàm vt odorum species excipere queat. Quinetiam tunica haec linquae palato &ori communis est: at in illis partibus odores non percipit. Sed &si membrana haec verum esset odoratus organum; appulsum odorum persentiret perpetuò: at non nisi in spirantibus nobis odorum fit perceptio: si enim totam narium cauitatem moscho, ambaro &similibus odoratis impleas, membranamque totam oleis odoratis illinias, nunquam nisi aerem inspiratione trahas, odorem persenties. Non ergo in osse, cartilagine, membrana &aliqua nasi externi parte collocandum praecipuum odoratus organum. Quod autem somniauit operculum summus Philosophus inspirantibus nobis patens, cessante inspiratione concidens, non agnoscit Galenus locis citatis, neque id bonus vnquam admittet Anatomicus. Sed demus esse in profundis naribus hanc valuuiam, eamque nunc aperiri, vt aeri &vaporibus ingressus pateat, nunc claudi cessante inspiratione, erit proculdubio operculi illius motus aut animalis, aut naturalis, aut violentus. Voluntarium esse nemo dicet, quia ad animalem motum valuula non est opus, &animalis omnis motus animae iussis obsequitur, voluntati nostrae paret: at nunquam aperitur haec valuula, nisi aerem ducamus. Adde, quòd voluntarij motus immediatum organum est musculus: in profunda autem narium cauitate musculi non reperiuntur.