Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 590-2
Unproofread scanNot analysed yet
HISTORIA ANATOMICA. De caeteris faciei partibus externis, genis, labiis mento. XVI. CAPVT CCCVRRVNT etiam in facie externa multae particulae, ac pri&mùm genae, superna &inferna, ἄνω καὶ κάτω γένυς. Illius superior pars leuiter inter nasum &aurem sub oculis eminens, ac mali instar rubens, pudoris sedes, μῆλον dicitur, malum; Hippocrati verò κύκλος προσώπου. Pili qui faciem primò vestiunt, iουλοι, ab iulo verme qui numeroso pedum ordine fertur. Inferior malae pars laxior, quę spiritu inflatur, propriè γνάθος buccadicitur. Locus sub naribus ad labrum superius pertingens, vbi primùm lanugo prorum pit, μύσταξ, ἀπὸ τοῦ μυκτῆρος, à mucco narium qui illic distillat dicitur, &ὑπόρ ρ ἐινον; cauitas autem vel sulculus valleculae similis φίλτρον, quasi diceres amoris illecebras. In hac parte pili primò prorumpunt, ideò προπωγώνιον seu probarbium vocant; dum verò rigidi fiunt μύσακες, mystaces Latinis dicuntur. Sequuntur labia aut labra Tullio, quae musculosae sunt oris extremitates ipsum claudentes &aperientes, χείλεα vocant, ἀπὸ τοῦ χέειν λόγον, quòd sermonem fundant. Duo sunt, superius ἀνώχειλον, &inferius κατώχειλον. Horum partes prominentiores prolabia appellantur, προχειλίδιον Polluci, προβολὴ χείλεος Hippocrati. Rubentes eorum partes προστόμια, rimae autem p ἀγώδες, foramen medium ab vtrisque efformatum cùm mutuò diuiduntur, σόμα, os. Inferioris labij pars in acutum desinens γένειον, γένυς mentum dicitur, aliis πώγων, quòd barba exornetur. Huic mento fouea ornatus caussa impressa νύμφη, τύπος vocatur; acutior menti pars ὀξύγενυς. Pars carnosior à menti fine acuto incipiens ἀνθερεὼν, quòd ibi maximè barba floreat dicitur, buccula à Suetonio. Tandem in mento barba cernitur, quae cùm primò erumpit χνοῦς, lanugo vocatur, cùm adoleuit, πώγων: pili vero barbae γενειάδες dicuntur. De ore &partibus in eo contentis. CAP. XVII. S Graecis στόμα καὶ λογεῖον, Homero μάσταξ, sub naribus statim locatum est. Eius vsus alius primarius est, alius secundarius. Primarius duplex: alter, vt alimenta in ventriculum ingerantur, fiatque in eo chyloseos praeparatio; alter, vt feratur in pulmones aer, tum ad vocem edendam, tum ad nutritionem, temperationem &expurgationem vitalis spiritus. Secundarius oris vsus est, vt vomitu ventriculi, &spuitione thoracis ac pulmonum excrementa foras pellantur.