Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 591
Unproofread scanNot analysed yet
Ore aperto quamplurimae partes conspicuae sunt, gingiuae, dentes, palatum, Oris partes. vuula, lingua, fauces &paristhmia. Gingiuae Graecis ἔλα, carnes sunt immobi Gingiuae. les, in eum vsum constructae, vt dentes in alueolis firment ac stabiliant, gingiuarum exterior pars ὅλον vocatur, interior ἐνουλον, connexio, χαλινὸς, id est, fraenum. Dentium historiam in osteologia descripsimus. Sexdecim sunt in vtraque maxilla; ex quibus quatuor sunt τομεῖς seu incisores, duo κυνόδοντες seu canini, &decem γομφίοι καὶ μύλοι seu molares. Nudi autem omnino non sunt, sed oris pulchritudini &dentium saluti simul consulens Natura, gingiuis ne horriduli essent, illos muniuit, labiis verò licèt mollioribus tanquam clypeo obtexit, vt veluti septum frigidiorem aerem ingressu prohibeant frangantque &immutent. Palatum, superior est oris pars, Graecis ὑρανὸς, οὐρανίσκος, quasi Palatum. oris coelum dicitur, aliis πρῶον, quibusdam testudo &solum oris, Latinis palatum, quòd dentibus seu palis vallatum sit. In huius extremo foramina duo conspiciuntur, per quae narium &palati maxima est societas. Vuula caruncula est Viula. fungosa à palato iuxta narium meatus in os propendens. Hęc dum integra est, γαργάρεων, id est, gurgulio, &πλῆκτρον, id est, plectrum vocatur: dum malè affecta est, si superna sede tenuior sit, inferna crassior, instar vuae pendentis, σαφυλὴ, id est, via &vuula dicitur: si verò teretem habeat formam, κίων, id est, coVuulae vsus. lumella nuncupatur. Huius hunc vsum agnoscunt Medici, vt aeris frigidioris inspirati impetum frangat, ne in pulmones tam subitò irruat; vnde fit vt quibus haec caruncula praescinditur, vox statim laedatur: &Alexander in ProbleProblema. matis quaerit, Cur quibus gargareon praescinditur, ij ferè omnes contabescant Respondet, frigidum aerem rectà ad pulmones ferri, densari &crassescere friSolatio. gidi inspiratu sanguinem, tardioresque ad motum pulmones effici, atque ita ex valido ad motum conatu disrumpi vasa. Fauces, seu φάρυξ, totam eam capaciFauces. tatem denotat, quae hiante ore percipitur. Vocatur autem haec faucium regio ἰσθμὸς, ab angustia, quòd angustissima sit, &varij generis organa contineat. Glandulae duae iuxta isthmum collocatae, παρίσθαια, seu tonsillae dicuntur: quae Paristhmis. fauces, os, &linguam saliua irrigant perpetuò, non enim gustatio sine madore perficitur, vt neque coctio in ventriculo sine elixatione. De lingua.