Latin
593.1 to 593.4
André Du Laurens, Historia anatomica 593.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Liber vndecimus De sensuum organis. tibus communes, vt scilicet saporum differentias omnes dignoscat, qua ratione gustatus organum dicitur, &Aristoteli primo de historia animalium, τὸ δʼ αἰσθητικὸν χυμοῦ γλῶττα, inest pars sentiens saporem lingua, deinde vt eius motu esculenta trudantur &transmittantur in gulam. Figuram &magnitudinem eam obtinuit, quae ori vndique se applicare posset &ciborum ingestionem minimè impediret: vt autem ad motum promptior esset, ex latiore basi in acutum mucronem sensim desinit. Basis latior ὑπογλωσσὶς dicitur, finis acutior προγλωσσίς. Superior &asperior pars iuxta palatum ἐπιγλωσσὶς, excauationes vtrinque χηραμοὶ &παράσυρα. Situs nulli non est conspicuus. Substantia carnea est. Tota autem eius structura variis coagmentatur particulis: carne enim constat sibi propria &peculiari, tum membranis, dein neruis tribus, postmodum venis &arteriis quamplurimis, tandem musculis decem, &ligamento validissimo. Caro mollis est, rara &laxa, spongiae instar, dignoscendis saporibus maximè idonea: per eam fibrae excurrunt nullae, quò fit vt musculosa dici nequeat, sed peculiaris, qualem in reliquo corpore nullam reperias. Carnem hanc membrana tegit tenuissima, ori &palato communis, in quam nerui tertiae &quartae coniugationis expanduntur. Haec saporum omnium agnoscit discrimina &humore aliquo fucata (vt ictericis &febricitantibus contingit) deprauati sensus caussa esse solet. Neruorum paria tria per linguam disseminantur: priora duo per tunicam sparguntur, &gustui inseruiunt, postremum in linguę musculos ad motum &loquutionem diuaricatur. Linguae corpus totum sibi continuum est, nulloque septo, vt veterum quidam existimarunt, discluditur, in dextram tamen &sinistram partem lineae cuiusdam interiectu dirimitur, quam primus Hippocrates in Coacis δικροῦν, seu medianam dixit: ad cuius imitationem Aristot. I. De gen. animal. δικρόαν ὑστέραν, vocauit. Venae sub lingua apparent duae à iugulari externa exortae, quas vulgus raninas dicit. Totidem arterię à carotidibus prodeuntes venas has comitantur. Medio inferioris linguae corpori, ligamentum validissimum subiicitur, cuius auxilio suffulta linguae mollities, facilius vibrari ac produci potest. Huius extremae parti funiculus adnascitur, quem linguę fraenulum vocant. Nam cùm incitata &volubilis esset naturâ suâ, ne fortè indomita plus aequo in loquacitatem solueretur, eo tanquam fraeno cohibetur. Tandem musculi sese offerunt decem, quorum operâ sursum, deorsum, antrorsum, retrorsum, &in latera lingua mouetur.