Latin
593.5 to 593.6
André Du Laurens, Historia anatomica 593.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sursum mouent duo à styloide processu in mediam ferè linguam inserti; deorsum totidem, ab inferiore maxilla, quà sunt molares exorti; antrorsum aut extrorsum duo, ab interiore mento pronati, retrorsum duo à basi ossis hyoidis prodeuntes; dextrorsum vnus, sinistrorsum item vnus à cornibus superioribus ossis hyoidis ambo exorti, &in linguae latera inserti. Hos linguae varios &diuersos motus non parum iuuant ossis hyoidis musculi. Lingua non omnibus eodem modo. Tenuissima serpentibus &trisulca, vibrans &praelonga, lacertis biffida &pilosa, vitulis marinis duplex, piscibus tota adhęrens, leonibus ac pardis imbricatę asperitatis ac limę similis. Homo inter caetera animalia linguam habet absolutam mollissimam &latam, vt commoda ad vtrumque officium sit, hoc est &ad sapores percipiendos, &ad litteras exprimendas: ita enim conformata faciliùs se contrahit, producit, dilatat. Patet hoc in iis quibus non satis absoluta est; blaesi enim &balbi fiunt.