Latin
594.1 to 594.4
André Du Laurens, Historia anatomica 594.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Manus musculi. Ossa manus. De totius manus partibus in vniuersum. CAP. II. OTIVS manus partes propriae (communes enim vt cuticulam, cutem, adipem, membranam neruosam hîc praetereo) sunt vasa, musculi &ossa. Vasorum nomine venas, arterias &neruos intelligo. Venae quę per manum totam diuaricantur omnes abaxillari ramo scaturiunt. Sunt autem duae tantum, quarum altera per interiorem, altera per exteriorem brachij partem fertur: illam vulgus basilicam vocat, hanc cephalicam. Basilicam Hippocrates τὴν εἴσω φλέβα id est, venam internam appellat, alij hepaticam &iecorariam. Haec in profundam &subcutaneam diuidi solet. Profunda axillari arteriae &tertio neruorum pari attensa ad medium cubiti flexum fertur, in radium &cubitum ramos spargens. Subcutanea per cutim excurrit, &dum ad cubiti articulationem peruenit, in duos finditur ramos; quorum alter ad internum cubitum delatus cum humerariae ramo vnitur, &ex eo coitu communis vena enascitur, quam medianam vulgus vocat, Arabes autem venam nigram. Alter per infernum brachij latus descendit, ramulis in vicinam cutem &partes subiectas dimissis. Cephalica, quòd in affectibus capitis secetur; Hippocrati externa, quòd brachij exteriora perreptet, aliis humeraria, quòd per humerum feratur inter deltoidem musculum &pectoralis tendinem superficie tenus delapsa, dum ad cubiti flexum peruenit, in duos dirimitur ramos, quorum alter in interiorem cubitum obliquè latus cum basilicę ramo coit &communem venam parit; alter insignior per radium ad eius ferè medium descendit, hinc obliquè ad carpum excurrens manum externam ferè totam irrigat, &conspicuo ramo inter paruum digitum &annularem definit. Arteria ab axillari ramo similiter prodit, sed vnica est, basilicam dicunt. Eius duo sunt rami, profundus &subcutaneus. Vterque varios ex se diffundit riuos; est tamen subcutanei surculus quidam in carpo conspicuus, quo loci pulsuum differentias admota manu explorare solemus. Per manum totam sex paria neruorum disseminantur. Primum à quinto ceruicis spondylo prodiens, in deltoidem musculum &cutim vicinam absumitur. Secundum à sexta vertebra scaturiens in bicipitem musculum primum fertur, mox musculo cubiti longissimo ramulum largitur, tandem vbi flexum cubiti attigit, in duos secatur ramos. Tertium secundo permistum in brachij musculum bicipiti substratum riuos diffundit.