Latin
594.5 to 594.6
André Du Laurens, Historia anatomica 594.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quartum omnium crassissimu sub eodem musculo cum basilica profunda &arteria interna delapsum in varios scinditur ramos. Quintum inter musculos cubitum extendentes &flectentes delatum ponè internam brachij apophysin praeteruectum tertioque permistum pari, in digitos absumitur, minimo neruulos duos, medico duos, medio vnum distribuens. Sextum par inter cutem &membranam neruosam per internam brachij apophysin delapsum, in cubiti cutim desinit. Atque haec totius manus sunt vasa, quorum descriptionem repete ex libro quarto. Musculi totius manus sunt quamplurimi. Alij enim brachium, alij cubitum, alij radium, alij carpum, alij digitos mouent, de quibus libro de carnibus. Ossa totius manus varia sunt. Vnicum est brachij os; duo cubiti, cubitus &radius; octo carpi; quatuor metacarpij, digitorum quindecim, quibus sesamoidea addere licet, quae omnia libro secundo sunt accuratè descripta. De manuum praestantia. CAP. III. OMINEM, audacissimae &omnia confidenter molientis naturae decus, nudum quidem &inermem in nuda humo natali ζεας die abiecit Deus ad vagitus statim &ploratum: sed duobus eum armauit praesidiis validissimis, quę caeteris animantibus denegauit, ratione &manu.