Latin
FINIS LIBRI VNDECIMI
André Du Laurens, Historia anatomica 595
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio artium omnium ars est &offici na, ars ante omnes artes. Manus organum est ante omnia organa. Cùm enim nullum sit eorum quae particularia sunt, omnium tamen est capax, &vt de anima dicebat Philosophus, potestate quodammodo est omnia Manuum operâ leges conscripsit homo, aras erexit Deo, naues, domos, lyram, omnia telorum genera construxit. Taceo pingendi, fingendi, scalpendi nobile artificium. Manibus pollicemur, vocamus, dimittimus, minamur, supplicamur, abominamur, timemus, interrogamus. Manuum operâ licet inermis nascatur homo, à mutis tamen animantibus tutus est, &ea omnia quae firmiora nascuntur, imò ferociora, etiamsi vim coeli fortiter patiantur, ab homine tamen tuta esse non possunt: plus denique homini confert manuum industria, quàm taurorum impetus, ferini aliorum dentes, vngulae: nam quicquid vniuersi ambitus complectitur, manuum solertia nostri fit iuris. Ideò Anaxagoras quidam physicus animaduertens, quanta cum ratione &quàm scitè hoc membrum fabricata natura esset, pronuntiauit, non posse ad vllarum rerum effectionem excogitari organum magis affabrè, aut accuratiùs perfectum, nec dubitauit, vt re fert Plutarchus ἐν ταῖς χερσὶν τὴν αἰτίαν τίθεσθαι τῆς ἀνθρωπίνης σοφίας, id est, manibus ascribere sapientiae humanae ortum &causam. Quod tamen non probat Galenus primo De vsu partium. Non enim ideò sapientissimum est animal homo, quia manus habuit; sed quia est sapientissimum animal, ideò manibus instructus fuit: manus namque hominem artibus non instituerunt, sed ratio. Sunt manus rationis ac sapientiae ministrae, sermonis velut vicariae, conceptuum interpretes; cogitationes enim nostras amicis per litteras significamus. Manus fidei consecrauit Numa Pompilius, propterea manuum contactu pacta confirmamus. Fuit etiam Persis sanctissimum fidei pignus: ideò maiorum haec fuit salutatio, vt hac potissimùm se corporis parte venerarentur. Qui adorant, manum solent deosculari &capita submittere. Manus in Aegyptiorum hieroglyphicis fortitudinem denotat, ideò qui auxilium quaerunt, dextram petunt. Est apud chiromanticos manus non modò organum organorum, sed velut figura temperamenti, habitus, morum; vt talis sit apud eos extima vola manus, qua lis est intima cordis. Stigmata enim &lineamenta manus videntur esse velut coelorum impressiones &naturae nostrae vestigia, quae internarum rotarum motus, natiuam inclinationem, infortunia, vitae longitudinem &breuitatem denotant. Ea denique est manuum dignitas, vt ideò figuram rectam &in coelum versam habuerit homo, quia manus habuit. Homini duo tribuit natura rationem &manum. Manuum opera quid praestet homo. Anaxagoras manibus lapientiae humanae ortum tribuit. Manus sermonis vicariae. Manus fidei dicatae. Manus fortitudinem denotat. Manus apud chiromanticos figura est mariam. Manus officium. vsus Manus tres. Primus. Secundus. Tertius.