Latin
CAPVT V
André Du Laurens, Historia anatomica 599
Unproofread scanNot analysed yet
eo in rebus indicandis vti soleamus; Suetonio salutaris, λιχανὸς à quibusdam, à λείχω, quod est lingo, quoniam ad condimenta exploranda in obsonia immissus lingitur; alij ἀπὸ τοῦ λίαν χαίνειν, quòd inter hunc &pollicem magnus sit hiatus, vnde λιχὰς vocatur, mensura interstitij inter pollicem &indicem. Ter Medius. tius μέσος, medius, καταπύγων Atticis, σφάκελος, obscoenus, verpus, famosus, impudicus, quia hoc extenso homines deridere vel infamia notare solebant. Quartus Medicus ἰατρικὸς, id est, medicus, quo prisci solebant pharmaca miscere, δακτυλιώτης etiam, id est, annularis, quia annulos illo digito gestabant, ἐπιβάτης, παράμεσος. Quintus μικρὸς, minimus, ob breuitatem, μύωψ, ὠτίτης, auricularis, quòd eo au- Minimus. rium sordes expurgare soleamus. Constant singuli digiti tribus ossibus, quę per Vnguium naginglymon articulantur, vt libro de ossibus explicatum est. Tandem extremis tura. digitorum ad perfectiorem apprehensionem appositi sunt vngues, ex coctionis tertiae crassioribus excrementis pronati, ideo continuò crescunt &in lonVngues cregum tantum vt pili. Est autem imperfecta eorum accretio, quia non fit tractioscunt per apne alimenti &assimilatione, sed per appositionem tantùm. Sunt mediocriter positionem. duri, vt externorum impetum eludant, rotundi, ad securitatem, Graeci ὄνυχες vocant. Eorum principium pιζονυχία dicitur, radix; pars alba lunula candiVnguium partes. cans circa vnguium radicem ἀνατολὴ, id est, ortus; extremitas vnguium ἀκρονυχία; pellicula radici annata ἀργεμώνη à quibusdam; maculae albae, mendacia; loca abscondita sub vnguibus κρυπτὰ vocantur. Haec nimirum est superiorum artuum breuis descriptio, nunc inferiora persequamur. De pede in vniuersum eiusque praestantia, figura, structura, vsu.