Latin
CAPVT VIII
André Du Laurens, Historia anatomica 599-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VIII. T solus homo quia animalium sapientissimum erat, manus habuit organum ante omnia organa: ita solus inter pedestria bipes fuit &erectus homo, quia manus habuit. Quis enim pronus aut supinus equitare, vitam ciuilem ducere, scribere, naues construere, aras Deo erigere, omnia telorum genera iaculari, Hama cur bialiasque pręclaras &penè diuinas artes exercere posset? Fuisser pes. prudentissimo animali quadrupedum figura omnino inutilis valdeque incommoda; nam nec coelum intueri, cuius gratiâ se natum dicebat Anaxagoras, nec verè sedere posset ad contemplationem: fit enim (vt vulgo dicitur) anima sedens prudentior; mitto quòd non ei liceret per aspera, inaequalia &decliuia loca tam facilè ambulare, turres ascendere, domos aedificare. Conueniebat quidem ad celeritatem pedum multitudo; sed homini quid ea celeritate opus erat, cùm animalia omnia vincat industria sua? Plus enim homini potest ratio quàm natura mutis, plus linguae &sermonis velocitas, quàm leuitas vsusque pennarum. Bipes ergo fuit &esse debuit, ideoque solus rectus stat, &solus sedet. Pedis proprium officium est ambulare, vera actio est ambulatio, ideò Pedis officium. ὄργανον dicitur μεταβατικὸν, instrumentum ambulatorium, non quidem simpliciter, sed vt maximè conueniat sapienti animali. Fit autem ambulatio alAmbulatio quomodo fiat. tero quidem crure in terra firmato, altero verò circumlato; sed firmari quidem pedis, circumferri autem totius cruris est actio: ergo cùm per stationem &Ffff ij Pedis figura ad ambulationem commoda. Pedum cum manibus similitudo. Similares totius pedis partes. Venae pedis. Saphenae. Ischias minor. Muscula. Poplitea. Suralis. Ischias maior.