Latin
62.1 to 62.4
André Du Laurens, Historia anatomica 62.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Articulat: onas nonten varium aptul veteres. Quid Columbcleceperit. Mobiles arti culatione, per ONA tales dicutur. Articulationes ancipites à Vesalio &Colimbo propositus in ignorauit Gapropter magnos motus caput ossis cauitati suae tenaciter non adhaeret; at in ossibus carpi &tarsi non laxa est euidentissimus enim eorum esset motus) sed ita pressa compactaque articulatio, vt obscurissimus sit eorum motus. Sed &quia symphysin ad synarthrosin refert, ἀρόρου naturam videtur ignorasse. In symphysi enim est vnio &continuitas, vt posthac demonstrabitur, in articulatione contiguitas tantum. Columbus dum Galenum &Vesalium erroris insimulat, in grauiora incurrit incommoda, &totam articulationis ideam à maioribus nostris receptam euertit misere. Putat articulationis naturam in motu consistere, nihilque ariculari, quin ipsum quoque moueatur; at motus non est de essentia articulationis; hoc vnicum ad articulationem requiritur, vt ossium ἄρθρα, id est, extrema, committantur, &sese tangant, siue cum motu id fiat, siue sine motu. Hoc primum nominis indicat notio: ἀρόρον enim cuiuscumque ossis extremitatem, qualiscumque illa sit, denotat: contactus ergo &connexus extremorum proprie articulatio dicitur. Os hyoides, quia alterius ossis extrema non tangit, articulari non dicitur, habet tamen cum caeteris oßibus symphysin &continuitatem per carnes, id est, musculos. Hoc ipsum mirus indicauit Hippocrates lib. de locis in homine. ὅσα γὰρ (inquit) ὀσεα πρὸς ἑωυτὰ συμβάλλουσιν, παντα ἄρθρα ποιέουσιν, id est, quaecunque ossa inter se committuntur, ea omnia articulos faciunt. Erotianus apud Hippocratem, Propriè inquit, ossium inter se συμβολὰς commissiones ἄστρα vocat, dum scribit, manus autem multos habent articulos. Hoc denique rustici &artifices norunt; ligna enim inuicem commissa &iuncta articulata vocant. Absurdum est itaque, ἄρθρον defintre compositionem cum motu: nam si laxa sit, articulatio erit cum motu, &diarthrosis appellabitur; si stricta valdemque compacta, vt nullum subsit ad motum spatium, synarthrosis nuncupabitur. id apertissimis verbis docuit Hippocrates secundo de articulis. Mala, inquit, immota manet, quia συνηρθρῶται non autem διηρθρῶται, id est, stricta iungitur commissura, non laxa; vt enim διὰ laxiorem, ita particula quò pressiorem denotat articulationem. Quod si motus de essentia esset articulationis, absurdum fuisset, &Hippocratis Laconismo indignum dicere, mala immota manet, quia iungitur immobili commissura.