Latin
62.5 to 62.7
André Du Laurens, Historia anatomica 62.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Scio apud veteres ἄρθρου nomen variè vsurpari, &saepe pro mobili tantum articulatione. Sic Hippocrati libello de arte ἄρθρα dicuntur, ἐν οἷσιν αἱ συμβολα τῶν κινουμένων ὀστέων ἐγκυκλέονται, in quibus ossium quae mouentur compagines ac commissurae vertuntur. Galenus lib. definit. medicarum, ἄρορον definit, ὅστων κατὰ φύσιν κινουμένων συμβολὴν, id est, ossium quae motum à natura sortita sunt coniunctionem: &in Isagoge, τῶν ὅστων συνθεσιν πρὸς τὸ κινεῖσθαι, ossium compositionem ad motum comparatam. Vnde fortasse deceptus Columbus, existimauit articulationem omnem, structuram esse ossium cum motu. Sed non obseruauit bonus ille vir, ab eo quod magis conspicuum est saepe totius denominationem fieri; sic licet ἄρθοον sit ossis cuiustibet extremum, absolutè tamen &κατʼ ἐξοχὴν rotundum caput significat. Dum ergo Galenus, locis citatis, articulationem definit compositionem ad motum comparatam, non negat dari aliquam articulationem immobilem, sed quia plures sunt articulationes cum motu, &illae sensibus magis conspicuae, eas absolute &αντονομαστικῶς articulationes vocat. Cęterum, quae ad Galeni diuisionem euertendam afferri solent à Vesalio &Columbo articulationes ossium tarsi &carpi, quae nec ad diarthrosin Galenicam referri possunt, cum euidens earum non sit motus, sed obscurus, nec ad synarthrosin, cum nec sutura, nec harmonia, nec gomphosi committantur, eas nos admittimus, eas primus omnium indicauit Galenus, &dubias atque ancipites vocauit: sunt enim synarthroses, ratione motus obscuri, &vix aspectabilis (ita enim δυσόρατον, interpretari lubet non difficilem) sunt diarthroses, si compositionis modum spectes, capita enim habent &cauitates. Sunt haec Galeni verba cap. 12. libelli de ossibus. Tam exiguus costarum est motus, vt synarthrosis appellari queat. In multis quoque aliis partibus corporis Hosted by C oogle synthesis oßium ambigua est, adeo vt dubites, an ea per diarthrosin, vel synarthrosin inuicem iungi dicenda sint. Propterea à nobis tres articulationis differentiae propositae sunt, diarthrosis, synarthrosis, &neutra. Ex his satis patere arbitror, quàm miserè in articulationis natura Vesalius &Columbus decepti sint, dum Galenum erroris insimulant. De symphyseos natura vindicatur Galenus à Vesalio, Columbo, Fallopio &