Latin
68.5 to 68.6
André Du Laurens, Historia anatomica 68.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Fallopius in pueris semper geminum esse vult, Aristoteles in foeminis; sed fallitur vterque. Figuram habet semicircularem, quae externa quidem parte lęuis est &polita, interiore inaequalis, superna protuberans, inferna excauata, ad oculorum tutelam. Substantiam obtinet satis crassam, occipitis quidem osse tenuiorem, sed bregmatis ossibus crassiorem; non tamen vbique similis est crassities; nam in superiore oculi orbita &supra supercilia, vbi sinus adsunt amplissimi veteribus incogniti, tenuius est. Circunscribitur hoc os superiore parte sutura coronali, atque ita sincipitis ossibus connectitur, inferiore sexta septimaque sutura, quarum interiectu ab sphencide, ethmoide &gena superiore interstinguitur. Multa in hoc osse obseruanda sunt. Primum fouea duplex, valli instar, superiorem orbitę partem constituens; dein foramina duo in superciliorum sede; terriò, fossa interna duplex cerebro &processibus mammarum ritu protuberantibus continendis dicata. Postremò, sinus amplissimi inter duas squammas laminasue, ad supercilia locati, fibris osseis squammulisque discreti, quibus corpus molliusculum &medullosum membrana viridi obductum continetur. Sunt autem sinus hi Chirurgo aduertendi, ne vnica tantum squamma ea in parte laesa vtramque laedi existimet, atque ita magno aegri incommodo terebram aut modiolum admoueat. Sinus hos constructos putant quidam ad vocem, vt reddatur canora: alij vt in illis elaboretur aër odorum vehiculum, ad animalis spiritus generationem &expurgationem.