Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 69
Unproofread scanNot analysed yet
De ossibus sincipitis. CAP. X. CEQVVNTVR ossa sincipitis duo, à barbaris, Parietalia dicta, à quibusdam verticis, à Graecis τοῦ βρέγματος, quod cerebrum sub ipsis humidissimum &copiosissimum existat. Sunt haec Galeno quadrilatera &posteriore parte lambdoide, anteriore coronali, superiore sagittali, inferiore squammosis suturis tanquam finibus terminantur. In puerulis anterior eorum pars, primum membranea est, dein cartilaginea, tandem in adultis ossea euadit; ideo Aristoteli ὑστερογενὲς dicitur, quod non nisi nobis natis ossis naturam induat: cum enim anterius cerebrum sit humidissimum, non prius bregma, quo tegitur, in os mutari potest, quàm cerebrum hac parte siccius euaserit. Sunt haec Hippocrati omnium rarissima &debilissima, quia caput hac parte plurima indiget euaporatione, ob plures hac cerebri parte venas &arterias. Non est eorum crassities neque connexio sibi omni ex parte similis; nam qua parte imbricatim &squammarum modo committuntur, solida sunt &sensim attenuantur, ad os frontis tenuiora quàm ad os occipitis, qua vero parte cum osse frontis articulantur, adeo suturę hiant, vt nullibi sint laxiores, &videatur in iunioribus anterius cerebrum palpitare. Solent hac parte, quam Arabes tendik, aut fontanellam vocant, Chirurgi pyroteca admouere, quod ego non probo, ob vasa &crassioris membranae villos quamplures. Est tota eorum superficies externa laeuis, interna vero inęqualis, quia insertiones habet velut canales &sinulos, in quos durę meningis vasa sanguine plena conduntur. De ossibus temporum. CAP. XI. VBTER haec duo sunt, ad suam quodque auriculam, Graecis κροτάφων, κορσῶν καὶ κορρ ὧν dicta, Latini ossa temporum vocant, quia canitie aetatis annos produnt; vnde Homerus a temporum canitie, πολυοκροτάφους homines appellat. Sunt haec Galeno trilatera, recentioribus verò circularia. Circunscribuntur superiore parte squammosis suturis, posteriore laterum lambdoides additamentis, anteriore ea quae capiti cum osse sphenoide est communis. Debuerunt autem cum ossibus sincipitis squammarum modo committi, quia cum sint inferiore parte crassissima, nisi superiore attenuarentur, suo pondere nimis grauarent; sed &duriora temporum ossa cum superioribus raris imbricatim committenda erant, vt horum extrema, quae laeuia sunt, intus conderentur, illorum enim fines durissimi &inaequales duram meningem laesissent. Non est horum ossium habitus (habitum voco cum Galeno raritatem, densitatem, crassitiem, tenuitatem, laeuitatem, asperitatem, mollitiem, duritiem omni ex parte similis. Superior enim pars squammae modo attenuata, squammosum os dicitur, inferior verò rupi pręruptae similis, &multis velut I iij Dizted by Google Sunt sinus hi Chirurgo aduertendi. Sinuum vsus. Oßium sincipitis nomina. Circunscriptio In puerulis anterior eorum pars membranea est. Cur rarißima sunt. Connexio dissimilis. Fontanell. a. Pyrotecorum vsus in ea parte suspostus. Cur ossa temporum dicuntur. Figura. Circunscriptio Cur squammarum modo committantur. Habitus dissimilis. Quid habitus. Os squammisum. Debilißimum est os. Imbecillitatis alsαquatuor. Trocessus tres in usibus temporum. Mastuides. Styloides. Portio Zygomatis. Vsus processuum. Calitates duit. Foramina duo. Meariis audicorius quatuor habet cameταν. Prima. Secunda. Oßicula tria, stapes, incus, malleolus. Ossa à prime ortu perfecta &siccißima. Articulatio oßiculorum.