Latin
HISTORIA ANATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 74
Unproofread scanNot analysed yet
Hae porro suturae omnes, nec more dentatae serrae connectuntur, nec squammarum modo agglutinantur; sed ita hiant estque earum tam laxa articulatio, vt ad cerebri diastolen moueantur. Os frontis semper duplex in pueris apparet. Sincipitis ossa integra quidem sunt &solida inferiore parte, sed superiore, vbi coronalis &sagittalis coeunt, omnium imperfectissima, cauitatem enim efformant velut hiatum, quem crassa membrana tegit, Arabes Zeudeh vocant, nostri Fontanellam: membrana haec omnium postrema densatur, siccescit &ossea euadit, vnde hoc os Aristoteli ὑστερογενὲς dicitur. Temporum ossa, manifestè diuiduntur in squammosam &lapidosam partem. Meatus auditorius totus ferè est cartilagineus. Ossicula autem tria siccissima sunt, durissima &eius ferè quae in adulto magnitudinis. Occipitis os quatuor habet partes. Prima est maior &superior illius capacitas; duae minores ad latera foraminis illius amplissimi collocantur. Quarta additamentum illud constituit quod sphenoidi committitur. Sphenoides os quatuor discretum partibus apparet; duae prerigoideos processus effingunt, tertia sellam equinam, quarta eam quae opticis neruis est destinata. os ethmoides totum est in pueris cartilagineum; eius autem partes cribrosae, spongiosae, &planę lineis discretę cernuntur. Inferior maxilla manifestè in medio mento est duplex. Caeterùm, qui sinus à nobis descripti sunt in osse frontis, in antro sphenoides &mammillari processu, in puellis non sunt conspicui: sed haec omnia ossa à primo ortu crassa gignuntur, non caua, vt materia extendendis &lificandis ossibus dum cerebrum augetur praestò sit.