Latin
CONTROVERSIAE ANATOMICAE
André Du Laurens, Historia anatomica 74-2
Unproofread scanNot analysed yet
CONTROVERSIAE ANATOMICAE. De figuris capitis, &suturarum varietate, Hippocratis &Galeni defensio. QVAESTIO VIII. IHIL in tota ferè ὀστεολογία magis Anatomicorum ingenia torquet, quàm diuersitas illa figurarum &suturarum cranij à veteribus proposita. Primus Hippocrates lib. de vulneribus capitis pro varia capitis figua, varium esse suturarum numerum prodidit. τῶν ἀνθρώπων (inquit) αὶ κεφάλαὶ οὐδὲν ὁμοίως σφίσιν αὐταῖς, οὐδὲ αὶ ῥάφαι τῆς κεφαλης πάντων κατὰ ταῦτα πεφύκασιν. id est, Hominum capita non omnino inter se similia sunt, nec capitis suturę in omnibus eędem. Sed quicunque in antica capitis parte proiecturam habet, in hoc suturae capitis ita à natura sunt fictae, vt litera T. pingitur. Qui verò in postica capitis parte proiecturam habet, in hoc suturae contrario modo sunt sitae. Qui vtrinque &antica &postica parte eminentiam habet, in hoc suturae formam referunt literae H. Qui verò neutra in parte proiecturam habet, is suturas capitis eodem modo habet, quo litera X pingitur. Sic autem natura comparatae lineae sunt, vt altera quidem transuersim ad tempora perueniat, altera per medij capitis longitudinem excurrat. Quatuor itaque tantum describit Hippocrates capitis figuras, naturalem vnam &tres deprauatas. Galenus libello de ossibus, &nono de vsu partium, eandem videtur sequutus sententiam nam pro capitis figura suturarum numerum &positum variare scribit. Duas autem agnoscit figuras capitis, naturalem &deprauatam, naturalis προμηκης est, oblonga, anteriore &posteriore parte protuberans. Deprauatam φυρὴν vocat, adeo vt τὸ Quartam speφορὸν omnes praeter naturam capitis figuras complectatur. Eas autem tres tantum esse vult, ciem deprauaquartam fingi quidem &animo concipi, sed non dari superstite animali putat.