Latin
80.1 to 80.5
André Du Laurens, Historia anatomica 80.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
D finitio denIII. Explicatio definitionis. Osset sunt dentes. Durißimi sunt dentes. Cur durißimi sunt. Cauitas dentiuum non cadem adultis &puerulis. Nerui, venae &arteriae dientium. Sentiunt dentes. Dentes qualirates prim rias cur magis sentiunt, quam secundarias. Cur dentes sentire oportit. &ligamenti vicem gerit, &faciliorem reddit motum, efficitque ne assiduo motuconfricata ossa vel atterantur, vel rumpantur. Sunt in gena inferiore sinus medullam continentes, cauitates, dentium radices excipientes Gręcis φάτνια, φαίναι, βόγρια, ὀλμίσκοι dicuntur, Latinis praesepiola, locelli, loculamenta, alueoli, fossulae, mortariola: &foramina duo interius, neruo tertiae coniugationis ad dentium radices, ramulos spargenti, &venulis arteriolisque aditum praebens, &exterius, neruis in labrum inferius diuaricandis exitum parans, quae duo si fregeris, continua videbuntur. Dedentibus. CAP. XX. N vtriusque maxillae praesepiolis dentes clauorum modo infixi haerent. Hos Graeci ὀδόντες tanquam ἔδοντες, Latini dentes, quasi edentes vocant, mandunt enim, extenuant, molliuntque cibos. Dentium autem vniuersalem naturam elegans haec pateraciet definitio. DenCtes ossa sunt omnium durissima, intus aliquantulum caua, neruis, venulis arteriolisque prędita, per gomphosin articulata, neruis, membranis &carne ceu vinculis alligata, mandendis, praeparandisque cibis primò à natura instituta. Quae singula minutatim excutere placet. Osseos esse dentes, eorum temperies siccissima &frigidissima, necnon durities, soliditas, laeuor, candorque affectus cęteris ossibus communes) manifestè indicant. Durissimos esse, id inter caetera testatur, quod soli, ignibus, flammisque indomiti cum reliquo corpore non cremantur, &cum sarcophago lapide totum corpus intra quadraginta dies absumatur, soli dentes inuicti manent. Solus dens inter ossa ferri aciem respuit, &Aristoteli 3. de historia animal. ἀθένατον γλύφεσθαι τῶν ὀστῶν μόνον, solus sculpturę omnino ineptus est: debuerunt autem durissimi esse dentes, ne mutuo rerum duriorum mandendarum aut frangendarum occursu attenuentur, cum nec cartilagine, nec adipe attritum prohibente superlinantur, vt reliqua ossa. Caui sunt non vbique, sed iuxta radices tantum, nec in adultis eadem est quae puerulis ac iunioribus cauitatis amplitudo. His enim ad septimum vsque annum ampla est cauitas, tenui squamma fauis apum simili circunsepta, albo humore velut muco oppleta; illis verò indurato ossis instar resiccatoque humore, oppletur tota ferè cauitas exignusque remanet sinus, partem illam, quę extra gingiuas erumpit, quia atterendis cibis erat dicata, ideoque solidior efformanda, vix attingens. In eam cauitatem feruntur neruuli à tertia coniugatione, venulae etiam &arteriolae miro artificio implicatae in dentium partem internam diuaricantur; vnde fit vt perforato dente effluat aliquando sanguis, &in affectu phlegmonode pulsatorius dolor persentiatur. Sentiunt ergo dentes &animalis spiritus radiis melius illustrantur quàm caetera ossa, quia &molles neruos in suas cauitates admittunt, &membranam tenuissimam. Interna autem pars exquisitiùs sentit ob nerui &membranę viciniam, externa minus tum ob sensorij distantiam, tum quia ab ambiente aëre alteratur. Sentiunt porrò dentes qualitates primarias exactius, quàm secundarias.