Latin
EPISTORIT. NATOMICA
André Du Laurens, Historia anatomica 80.6
Unproofread scanNot analysed yet
Nam frigidi appulsu statim laeduntur, ab asperis verò &duris non afficiuntur: secantur enim &limantur sine sensu, quia duri &mollis qualitas membranae &neruo interiori non facilè communicatur, quae verò calefaciunt &refrigerant spiritum animalem tenuissimum per dentis substantiam diffusum alterantes, membranam, neruumque afficiunt. Sentire autem oportuit, melioris vsus gratia, quia externis iniuriis sunt expositi, nec periosteo, vt caetera ossa, vestiuntur, sapores etiam simul cum lingua discernunt, vt reliquę oris partes; eorum itaque quae nocitura sunt, aut profutura, appulsum percipere debent.