Latin
81.5 to 81.7
André Du Laurens, Historia anatomica 81.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Curium, qui ob id Dentatus cognominatus est, &Cn. Papyrium Carbonem, praeclaros viros. Dentium apud Hippocratem triplex est generatio. Prima à victu in vtero; secunda à lacte; tertia à solidioribus alimentis. Vt ergo triplex hoc alimenti genus differt crassitie; ita non est eadem dentium soliditas, durities, crassitiesque. Qui enim ex foetus in vtero &editi puelli lactantis alimento gignuntur dentes, molliores sunt &facilè decidunt; qui ex solidioribus, duriores &firmiores: tales autem septimo anno &decimo quarto erumpere solent: decidunt porrò dentes quarto, quinto &sexto anno, quia maxillarum alueoli continuò crescunt, dentes autem molles &lactei ob durioris ideoque inepti alimenti appulsum tabe quasi conficiuntur, ideo vacillant &cadunt; qui vero post primum septenarium erumpunt, à solidiore alimento geniti &enutriti, non cadunt. Caeterùm, si quales sunt in prima generatione dentes, obseruare volueris, aperiatur abortiui foetus, aut recens nati maxilla vtraque, occurrent tibi incisores, canini &molares, quasi in caueis latitantes, partim mucosi, partim ossei: pars quae extra gingiuam erumpere debet, ossea est, caua &candida, squamma instar faui mellis obducitur. Quae verò latitare debet, mucosa est, vt in pennarum generatioVenae &arteriae dentium. Cur continuò crescunt &renascuntur dentes. Finalis causa Articulatio dentium per gomphosin. Symphysis dentium per neruos, membranas, &carnes. Cur carnem ringiuarum ἕλοι vocent.