Latin
81.1 to 81.4
André Du Laurens, Historia anatomica 81.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt &dentibus sua vasa, venae scilicet &arteriae satis conspicuae, vnde fit vt soli ad extremum senium crescant, &euulsi saepe renascantur, affluit namque (vt mirus scripsit Hippocrates) vberius &copiosius alimentum. Prodidit Mutianus, visum à se Samothracenum ciuem, cui renati essent dentes post centum &quatuor annos; &Aristoteles mulieribus quibusdam maxillares dentes post 80. annum denuo erupisse scribit. Accedit finalis causse necessitas. Debuerunt perpetuò accrescere dentes, quia mutuo attritu dum cibos mandunt, attenuantur, &sanè si auellatur, aut decidat dens, qui illi ex regione respondet, alios sui ordinis semper excedet. Articulantur dentes per gomphosin, &in ge narum βότρια καὶ φάτνια, id est, praesepiola, quasi claui lignis infixi ita inseruntur, vt ne moueri quidem possint, laxari tamen aliquando contingit, eorum compage laxiore reddita, dum alimenti penuria tenuiores euadunt: συμφύονται vero, id est vniuntur, neruorum, membranarum &carnis interiectu. Neruus in cauitatem insertus dentes firmat; membranarum villi dentium radicibus haerentes illos colligant; caro autem gingiuarum vndique eos circundat, qua excisa, aut concidunt, aut vacillant dentes. Eam carnem οὕλον vocant Graeci, vel vt putat Meletius) ὑπὸ τοῦ εἰλεῖν quod est inuoluere, vel quod cicatricem habeat vulneris, quod ex ortu dentium factum &sanatum est, quae Graecè οὐλὴ dicitur. Est mirabilis dentium vtriusque maxillae symmetria. Singuli enim quasi lyrae clauiculi, extra gingiuas nudi prominent, &inferni supernis, dextri sinistris magnitudine, figura &nume ro sunt aequales, vincula vinculis, praesepiola praesepiolis, vasa vasis omnino similia; ita autem connectuntur, vt proximi sint &sese tangant, ne quod ab eis frangi tur manditurque in mediis spatiis detineatur &putrescat. Dentium generatio non est omnibus cognita, tunc enim tantum nasci cùm erumpunt, existimat vulgus; nos cum caeteris ossibus simul quidem delineari, sed in maxillis aliquandiu latitare, nec omnes simul erumpere volumus. Nam alij celeriùs locellos egrediuntur, &gingiuas perforant, vt anteriores, tum quia magis acuti, tum quia os ea parte te nuius, tum quia maior eorum ad suctionem &vocis articulationem est necessitas; adde quod ex Aristotele, minora &si simul inchoentur, celeriùs tamen maioribus perficiuntur, minores autem primores sunt quàm maxillares. Visi sunt quidam nasci cum dentibus, sicut M.