Latin
86.5 to 86.6
André Du Laurens, Historia anatomica 86.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt tamen Sophistę quidam, qui ex ossium numero expungere illos contendunt, his (vt audio, probabilibus &veritatis tantum fuco adumbratis rationibus fulti. Ossa (aiunt) insensilia sunt, dentes sentiunt, non sunt igitur ossa, sed ineptissima ratio; sensus enim non est de natura ossis, vt nec motus, sed quid aduentitium. Hoc solum ad ossis eßentiam requiritur, vt sit pars frigidissima, siccissima, durissima; quae omnia cum dentibus conueniant, ossa esse existimamus. Secunda ratio est eiusmodi. Ossa statos habent &certos accretionis terminos, neque vnquam κατα πρῶτον σκοπὸν renascuntur; dentes verò crescunt ad extremum senium &euulsi renascuntur. Sed huic rationi iam satisfactum puto. Debuerunt perpetuò accrescere dentes, quia mutuo attritu comminuuntur. Tertiò ita argumentantur. Dentes reliquis oßibus sunt duriores, ergo non sunt ossa. Ridicula sanè &puerilis conclusio; magis enim &minus apud Philosophos non immutant speciem. Ossa Ethmoidea reliquis molliora sunt, ossa tamen esse nemo inficiabitur. Duriores sanè sunt dentes, &tales esse debuerunt, quia durissimos cibos atterunt franguntque. Obijciunt pręterea, ossa omnia aëri exposita μελασμὸν contrahere; dentes verò tale quidpiam non pati. Sed non vident Solutio. dentes externo aëri assuetos &denudatos non affici, à consuetis quippè (ait Philosophus) non fit passio. Et, vt docet Hippocrates 2. Aphorismorum, quae consueta sunt insuetis minùs molesta esse solent. Sic plena pocula ventriculum oblectant, liquoris guttula pulmonem infestat; minimo aëre torquetur ventriculus, copiosissimum autem hauriunt eoque recreantur assueti Quinta. pulmones. Vrgere magis videtur summi Hippocratis authoritas. Nunquam aiunt) fuit Hippocrates ταυτόλογος, nec, vt annotauit Galenus, lac album, mel dulce, oleum pingue vnquam pronuntiauit. At dentes ab ossibus secludit Aphoris. 18. sect. 5. τὸ ψυχρὸν πολέμιον ὀστέοισιν ὀδοῦσινεύροις, &id est, frigidum inimicum ossibus, dentibus &nerResponsio.