Latin
CONTROVERSIAE ANATOMICAE
André Du Laurens, Historia anatomica 87
Unproofread scanNot analysed yet
vis, &c. Aut ergo dentes ossa non sunt, aut in eo aphorismo erit ταυτολογία. Respondemus Hippocratem eo aphorismo varias frigidi affectiones indicasse, diuerso enim modo ossa &dentes à frigido alterantur. Ossa vim frigidi experiuntur patiendo tantum, dentes &patiendo &sentiendo simul; id est, ossa, sicut lapides ac metalla frigidi appulsu alterantur, Sexta. sed illius alterationis nulla fit sensio: dentes verò frigoris vim statim sentiunt. Postremò, proferunt nobis experientiam lapidis cuiusdam sarcophagi, quo totum corpus intra quadraginta Solutio. dies absumitur, exceptis dentibus. Nos aut experientiam negamus omnino, aut id ideo contingere existimamus; quia dentes reliquis ossibus sunt duriores. Stet ergo Hippocratis, Aristotelis &Galeni inuicta opinio, dentes ossa esse, sed sui generis. Secunda σκελετοῦ pars, quae truncum complectitur: ac primum de spina.