Latin
88.5 to 88.7
André Du Laurens, Historia anatomica 88.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Symphysis vertebrarum non fit per cartilagines, licet earum extrema cartilagine obducantur, sed per vincula validissima, tum ab ossibus orta, tum à cartilaginibus, tum à membranis ossa inuestientibus. Habent omnes spinae vertebrae multa inter se communia. Primum, quęlibet vertebra suum habet corpus interna parte situm, reliquo osse crassius &fungosius, cui &appendices adnascuntur, &cartilagines, latius est superiore &inferiore basi ad articulationis securitatem, ne promptè in latera luxari possit. Deinde, quaelibet vertebra foramen habet amplissimum medullae continendae dicatum, quod ferè omni ex parte aequale est, non enim in superioribus amplius, in inferioribus angustius obseruaui nam licet medullae in propagandis neruis mira foecunditas sensim minuatur, implent tamen infernas cauitates membranae crassiores, vertebrarum corpora crassiora arctiùs colligantes. Tertiò, in qualibet vertebra tria apophyseon genera obseruantur. Sunt processus obliqui, transuersi &acuti. Obliqui quatuor sunt, duo superiore parte, totidem inferiore. Illi ascendentes, hi descendentes dicuntur; per eos vertebras γεγιγγλυμῶσθαι scripsit Hippocrates, vnde articulatorij dici possunt. Transuersi duo sunt, ad securitatem &musculorum varias insertiones exortusque constructi. Acutus vnicus est posteriore parte situs, qui toti spinae nomen dedit, ῥάχις &ἄκανθος dicitur; deest in prima vertebra. Quartò, in qualibet vertebra, quinque sunt epiphyses, duae in corpore, totidem in transueriis processibus, vnica in spina.